Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 292

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
246
stente neque alterum existit, nulla ergo obiectio vanusque Ari-
stotelis in ea prosequenda [339] labor fuit.
Ridiculum vero est id, in quo 1. Physici capite 9. eum in-
crepat:
τὴν γὰρ ἑτέραν παρεῖδεν – τὴν στέρησιν,
Alterum enim
praeteriit scilicet privationem
. Quo namque modo entium princi-
pium sit id, quod ex sui sententia eodem loco sit, non ens per
se? Non ens autem per se, quid aliud homini mente compoti,
sonat quam quod (nihil) dicimus, ex nihilo autem aliquid fieri
et rerum naturae et priscis philosophis omnibus et suo ipsius
dogmati repugnat.
Sed ne hoc quidem tam praeclarum inventum Aristotelis est:
sed Hippocratis, ex cuius libro De arte ipse transcripsit, uti ante-
cedenti tomo ostendimus.
Non minus detorta est illa etiam Platonis reprehensio, quae
est libro 2. De generatione capite primo:
10
Sicuti vero in Timaeo
scriptum est, nullam habet determinationem: non enim dixit clare pan-
deches (omnia susceptivum) an separatur ab elementis neque utitur
ullo, cum dixisset esse subiectum vocatis elementis antea veluti aurum
operibus aureis, cum tamen hoc non recte dicitur, hoc modo dictum sed
quorum est alteratio ita est, quorum vero generatio et corruptio im-
possibile illa appellare, ex quibus genita sunt, cum tamen dicat, longe
verissimum esse dicere aurum unumquodque esse, sed elementa cum
sint solida, usque ad superficies facit resolutionem, impossibile autem
vi
materiam primam superficies esse
.
10
ὡς δ΄ ἐν τῷ Τιμαίῳ γέγραπται͵ οὐδένα ἔχει διορισμόν. οὐ γὰρ
εἴρηκε σαφῶς τὸ πανδεχές͵ εἰ χωρίζεται τῶν στοιχείων. οὐδὲ χρῆται
οὐδέν [οὐδενί]͵ φήσας εἶναι ὑποκείμενον {τι} τοῖς καλουμένοις
στοιχείοις πρότερον͵ οἷον χρυσὸν τοῖς ἔργοις τοῖς χρυσοῖς. καίτοι
{καὶ} τοῦτο οὐ καλῶς λέγεται τοῦτον τὸν τρόπον λεγόμενον͵ ἀλλ΄
ὧν μὲν ἀλλοίωσις͵ οὕτως ἐστίν, ὧν δὲ γένεσις καὶ φθορά͵ ἀδύνατον
ἐκεῖνο προσαγορεύεσθαι ἐξ οὗ [ὧν] γέγονεν. Καίτοι γέ φησι μακρῷ
ἀληθέστατον εἶναι χρυσὸν λέγειν ἕκαστον εἶναι. Ἀλλὰ τῶν στοιχείων
ὄντων στερεῶν, μέχρι ἐπιπέδων ποιεῖται τὴν ἀνάλυσιν. ἀδύνατον δὲ
{τὴν τιθήνην καὶ} τὴν ὕλην τὴν πρώτην τὰ ἐπίπεδα εἶναι. [ARIST. G C
329a.13 – 24]
vi
U grčkom citatu nedostaje: τὴν τιθήνην καὶ i nije prevedeno.
5
10
15
20
1...,282,283,284,285,286,287,288,289,290,291 293,294,295,296,297,298,299,300,301,302,...454
Powered by FlippingBook