DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
256
10
perficialis basis ex trigonis confecta est. Trigona vero omnia e duobus
initia habent, unum quidem rectum habentes et duos acutos etc
. Et
post pauca:
28
[341]
Hoc vero ignis principium et aliorum corporum
supponimus secundum consentaneam cum necessitate rationem pro-
cedentes
. Nulla hic elementorum in materiam resolutio, nulla su-
perficierum cum materia identitas, sed neque coniunctio. Vana
ergo malignaque simul Aristotelica obtrectatio.
Sed cum Plato mox subdat:
29
Horum vero principia desuper
Deus novit et hominum is, qui illi amicus fuerit
. Illa quoque vanissi-
ma reddit, quae primo De elementis capite primo contra has su-
perficies Aristoteles obiecerat:
30
Deinde nimirum eiusdem rationis
est solida quidem ex superficiebus composita esse: superficies autem ex
lineis, has vero ex punctis
. Id namque in mathematicis forte verum
fuerit, sed in naturae rebus Plato, et a quo ipse sumpsit Timaeus,
non hoc autumant, sed superficies ex trigonis, non ex lineis fa-
ciunt: trigonorum autem principia Deo noscenda relinquunt,
neque ulla est linearum aut punctorum tota ea satis longa tracta-
tione mentio et futilis, ergo et vana Aristotelis obiectio, cum hac
alia simul eodem capite:
31
Sed eo quod terra gravis sit et ignis levis,
erit etiam superficierum alia quidem gravis, alia levis, et linearum sane
et punctorum similiter
.
Nulla enim ibi mentio linearum, ex quibus superficies com-
ponantur; nulla punctorum, ex quibus lineae. At si maxime etiam
ita ille assereret de punctis ac lineis, non tamen necessario haec
aut gravia aut levia essent, principia tantum gravium et levium
essent, quae nullo modo easdem cum iis, quae ex his conficiun-
28
ταύτην δὴ [δὲ] πυρὸς ἀρχὴν καὶ τῶν ἄλλων σωμάτων
ὑποτιθέμεθα κατὰ τὸν μετ΄ ἀνάγκης εἰκότα λόγον πορευόμενοι. [PLA-
TO, Ti. 53.d.4 – 6]
29
τὰς δὲ {ἔτι} τούτων ἀρχὰς ἄνωθεν θεὸς οἶδεν καὶ ἀνδρῶν ὃς ἂν
ἐκείνῳ φίλος ᾖ. [PLATO, Ti. 53.d.6 – 7]
30
ἔπειτα δῆλον ὅτι [δηλονότι] τοῦ αὐτοῦ λόγου ἐστὶ στερεὰ μὲν ἐξ
ἐπιπέδων συγκεῖσθαι͵ ἐπίπεδα δ΄ ἐκ γραμμῶν͵ ταύτας δ΄ ἐκ στιγμῶν.
[ARIST. Cael. 299a.6 – 8]
31
ἀλλὰ τῷ τὴν μὲν γῆν εἶναι βαρὺ [βαρείαν] τὸ δὲ πῦρ κοῦφον,
ἔσται καὶ τῶν ἐπιπέδων τὸ μὲν κοῦφον [βαρὺ] τὸ δὲ βαρύ [κοῦφον]. καὶ
τῶν γραμμῶν δὴ καὶ τῶν στιγμῶν ὡσαύτως. [ARIST. Cael. 300a.4 – 6]
5
15
20
25