DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
262
5
nomine scriptum est. Nam Plato ita de hac re scripsit:
38
Grave
vero et leve cum deorsum natura et sursum dicta discussum forte de-
clarabitur clarissime. Natura enim quosdam locos duos esse separantes
in duo universum contrarios, alium deorsum, ad quem feruntur omnia
quaecumque aliquam corporis molem habent, alium sursum, ad quem
violenter proficiscitur omne, non est rectum existimare
.
Quibus in verbis duo sunt Aristotelicae relationi contraria:
alterum duo haec loca natura non esse contraria: alterum sursum
omnia invita ferri.
Sed non est hic locus litem hanc satis arduam pro veritate de-
cernendi, satis nunc sit indicasse Aristotelis obiectionem. Sed utra
verior sententia sit, propria discussione est a nobis discussum.
Duobus locis sine ulla obtrectatione refert Platonis senten-
tias 2. De coelo capite 13. et 2. De generatione capite 5. Sed libro
1. capite 2. obtrectatio est plena mendaciorum:
39
Plato quidem de
generatione consideravit et corruptione, ut inest rebus, et de genera-
tione non omni, sed elementorum, quomodo autem carnes et ossa vel
aliud quid talium nihil. Adhuc neque de alteratione, neque de augmen-
to
x
, quomodo insunt rebus, omnino vero praeter superficialia de nullo,
nemo scripsit praeter Democritum
.
Haec tot ac tam aperta mendacia nemo melius quam ipsa Pla-
tonis verba huc adscripta redarguent. Non enim de generatione
38
βαρὺ δὲ καὶ κοῦφον μετὰ τῆς {τοῦ} κάτω φύσεως ἄνω τε
λεγομένης ἐξεταζόμενον ἂν δηλωθείη σαφέστατα. φύσει γὰρ δή τινας
τόπους δύο εἶναι διειληφότας διχῇ τὸ πᾶν ἐναντίους͵ τὸν μὲν κάτω͵
πρὸς ὃν φέρεται πάντα ὅσα τινὰ σώματος ὄγκον ἔχει. τὸν δ’ ἄνω͵
{πρὸς} ὃν ἀκουσίως ἔρχεται πᾶν͵ οὐκ ὀρθὸν οὐδαμῇ νομίζειν. [PLATO,
Ti. 62.c.3 – 8]
39
Πλάτων μὲν οὖν {μόνον} περὶ γενέσεως ἐσκέψατο καὶ φθορᾶς͵
ὅπως ὑπάρχει τοῖς πράγμασι͵ καὶ περὶ γενέσεως οὐ πάσης, ἀλλὰ τῆς
τῶν στοιχείων. πῶς δὲ σάρκες ἢ ὀστᾶ, ἢ τῶν ἄλλων τι τῶν τοιούτων͵
οὐδέν. ἔτι οὔτε περὶ ἀλλοιώσεως οὔτε περὶ αὐξήσεως͵ τίνα τρόπον
ὑπάρχουσι τοῖς πράγμασιν. ὅλως δὲ παρὰ τὰ ἐπιπολῆς [corr. ex ἐπὶ
πολῆς] περὶ οὐδενὸς οὐδεὶς ἐπέστησεν, ἔξω Δημοκρίτου. [ARIST. GC
315a.29 – 35]
x
Corr. ex argumento
10
15
20