Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 318

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
272
30
Sed non praeterierim, quod Peripatetici omnes mirentur
Aristotelem nullo usquam 32, qui de animalibus hodie extant li-
brorum suorum, quamquam infinities de carne deque ossibus
mentio illi habita sit, docuisse, quomodo caro aut os generentur,
atque ideo constare propterea multo plura Platonem 38 de os-
sis generatione verbis ac aliis 23 de carnis confectione docuisse,
quam Aristotelem 32 longissimis libris.
Neque vero veriora sunt illa:
52
Omnino vero praeter superficia-
lia de nullo ullus institit praeter Democritum
. Hippocrates namque
Cous, qui contemporaneus Democrito fuit, uti ex epistolis eorum
patet, libellis suis De ossibus, De carnibus ac primo De diaeta,
non solum de carne et ossibus, sed de omnium tum similarium,
tum organicarum partium generatione non superficietenus,
sed ex causis ipsis materiali, formali, efficiente, finali, propriis-
que cuiusque actionibus affectibusque breviter quidem, sed
ἀκριβέστατα
,
exactissime
est locutus. De incremento quoque et
decremento eodem De diaeta primo omnia explicavit.
Neque est dicendum (quod forte Peripatetici nostrates
promptissime facerent, quibus mos est non, ut ille contra prae-
ceptorem pro veritate, ut ipse falso gloriatur, sed contra verita-
tem pro praeceptore libentissime depugnare) Hippocratem Ari-
stoteli ignotum fuisse, Galenus si quidem os illis percelleret, qui
asserat Aristotelem omnem suam naturalem philosophiam ab
hoc Hippocrate mutuatum fuisse, neque etiam vero simile eum
tam celebrem medicum ignorasse, qui et Syeneseos Cyprii medi-
ci, et Polybi, qui Hippocratis auditor fuerat, mentionem fecerit.
Sed eodem nimirum consilio Aristoteles Hippocratem silentio
praeteriit, quo Ocellum Lucanum, a quibus duobus omnem eius
physiologiam hauserat, ut tota ea pro suo invento scilicet habe-
retur.
52
ὅλως δὲ παρὰ τὰ ἐπιπολῆς περὶ οὐδενὸς οὐδεὶς ἐπέστησεν ἔξω
Δημοκρίτου. [ARIST. GC 315a.34 – 35]
5
10
15
20
25
1...,308,309,310,311,312,313,314,315,316,317 319,320,321,322,323,324,325,326,327,328,...454
Powered by FlippingBook