Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 324

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
278
Neque cavilletur hic quispiam compositum generari et cor-
rumpi, non autem formam. Esto enim hoc Aristotelicum dogma,
illud Platonicum est. Utrum autem verius alibi discutietur.
Intellexisse autem Platonem aliud esse materiam, aliud cor-
porum locum verba statim sequentia indicant:
62
Ad quod et som-
niamus et dicimus necese esse alicubi
, si ergo materia est
ποῦ
,
alicubi
,
non sane ipsa locus fuerit, deinde:
63
Universum ergo in aliquo loco
et occupans regionem aliquam
, universum intelligens ipsum sane
compositum ex materia et forma, quod sit in aliquo loco, non
ergo materia locus est. At eadem metaphora dicta est hic materia
a Platone, regio et locus formarum generabilium, qua ab Aristo-
tele et aliis 3. De anima capite 4:
64
animam esse locum formarum
.
Maligne ergo et longe a Platonis mente detorta haec ab Aristotele
fuerunt et falso relata.
Falsa quoque illa sunt primo De anima capite 2. relata:
65
Eo-
dem modo in Timaeo Plato animam ex elementis facit
. Non enim eo-
dem modo, quo Empedocles, de quo proxime loquebatur, Plato
animam ex aqua, aere, terra, igne facit, nihil enim tale in Timaeo
scriptum est. Neque animam aut hisce aut aliis ullis elementis
conflat neque enim ex essentia, eodem, altero, motu, statu, quae
in Sophista entiumprincipia atque elementa esse exposuerat, ani-
mam effingit in Timaeo. Sed ex
impartibili
,
ἀμεροῦς
, et
partibili
,
μεριστοῦ
,
ex eodem
et altero,
ταυτοῦ, θατέρου
, universi animam
constituit atque ex eorundem reliquiis, eodem in cratere huma-
nas format, haec autem
essentias
,
οὐσίας
, non autem elementa
aut principia appellat, neque Simplicius ad eum Aristotelis lo-
cum neque Philoponus Timaei sententiam recte aut assequuntur
aut interpretantur.
62
πρὸς ὃ δὴ [δὲ] καὶ ὀνειροπολοῦμεν βλέποντες, καί φαμεν,
ἀναγκαῖον εἶναί που. [PLATO, Ti. 52.b.3 – 4]
63
τὸ ὂν [οὖν] ἅπαν ἔν τινι τόπῳ καὶ κατέχον χώραν τινά. [PLATO,
Ti. 52.b.4 – 5]
64
τὴν ψυχὴν εἶναι τόπον εἰδῶν. [ARIST. de An. 429a.27 – 28]
65
τὸν αὐτὸν δὲ τρόπον ἐν τῷ Τιμαίῳ Πλάτων τὴν ψυχὴν ἐκ τῶν
στοιχείων ποιεῖ. [ARIST. de An. 404b.16 – 17]
5
10
15
20
25
1...,314,315,316,317,318,319,320,321,322,323 325,326,327,328,329,330,331,332,333,334,...454
Powered by FlippingBook