DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
286
lidum omne ignem appellat, non aliter ipsemet Aristoteles libro
De respiratione capite 8. calorem naturalem
πῦρ
,
ignem
vocat de
nutritione loquens:
73
igne conficiuntur omnia
et
74
hanc autem sine
naturali igne
. Plato [347] Timaeum in Timaeo secutus, quid mi-
rum si lumen ignem appellaverit? At extinctio a frigido et humi-
do facta, huic tertio igni non competit, etiam si lumen calidum
sit natura.
Quid ergo hic tam operosa obiurgatio operatur? Plato verbo
ἀποτέτμηται
,
abscinditur, praeciditur
, usus est metaphora nimi-
rum, quia proprium non est positum, metaphora etiam secunda
κατασβέννυται
,
extinguitur
, analogia, qua lumen ignem voca-
verat. Extinguitur autem hic etiam ignis suo contrario, contra-
rium eius sunt tenebrae a quibus praeciditur, non exit: quia non
est
συμφυὲς τῷ πλησίον ἀέρι
connatum vicino aeri
,
ἅτε πῦρ οὐκ
ἔχοντ
ι
xxiii
ut pote ignem non habenti
ignem, id est lumen. Simile
enim exit ad simile. Hoc ex principiis ductum est, quando oculos
igne constare docuerat:
75
est vero secundum illius principia rationa-
bile ita
, uti 6. Sapientiae ipse de quibusdam dixit. Ridicula ergo
est Aristotelis obiectio haec, tum quo ad metaphoram, tum quo
ad rem quoque ipsam.
Libro de respiratione capite 5. alia est reprehensio:
76
Ea vero,
quae in Timaeo scripta est obtrusio, de aliis animalibus nihil determi-
navit, quem ad modum ipsis calidi fiat conservatio. Utrum eadem vel
aliam aliquam ob causam
.
73
πυρὶ γὰρ ἐργάζεται πάντα. [ARIST. Resp. 474a.28]
74
ταύτην δ΄ ἄνευ τοῦ φυσικοῦ πυρὸς. [ARIST. Resp. 474b.12]
75
ἔστι δὲ κατὰ μὲν τὰς ἐκείνων ἀρχὰς εὔλογον καὶ οὕτως. [ARIST.
Metaph.1081a.37]
76
ἡ δὲ ἐν τῷ Τιμαίῳ γεγραμμένη περίωσις περί τε τῶν ἄλλων ζῴων
οὐδὲν διώρικε τίνα {cor ex τινὰ} τρόπον αὐτοῖς ἡ τοῦ θερμοῦ γίνεται
σωτηρία͵ πότερον τὸν αὐτὸν, ἢ δι΄ ἄλλην τινὰ αἰτίαν. [ARIST. Resp.
472b.6 – 8]
xxiii
Usp. PLATO, Ti. 45.d.6.
5
10
15
20