Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 342

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
296
nominat initio fere eius:
96
Si enim oportet etiam fabulam narrare
pulchram et dignam auditu
. In fine quoque:
97
Ideo sane ego quoque
iamdudum extendo fabulam
.
Nec vero huius fabulae initio aut fine adiecit, quod in Gorgia
addidit
λόγον
,
sermonem
, ut indicaret non solum fabulam esse,
sed etiam pro sermone vero habendam. Sic enim scripsit:
98
Audi
sane, aiunt, valde pulchrum sermonem, quem tu quidem putabis fabu-
lam, ut ego existimo, ego autem sermonem. Ut verum enim tibi dicam,
quae dicturus sum
. Ita in Protagora quoque:
99
Hac de
[349]
re, o
Socrates, non iam fabulam tibi dicam, sed sermonem
.
Platonis docendi mos
[in margine]
Qua sermonis adiectione has a simplici fabula distinxit, qua-
lem eam Olympiodorus in eius loci expositione agnoscit. Aitque
Platonem, quando mentem legentiummovere vellet aut rationem,
rationibus validis usum esse, quando autem
δόξαν
,
opinionem
,
exemplis veris, quando phantasiam fabulis, tum hoc Phaedone,
tum in Symposio et Protagora et Gorgia. Cum ergo haec in Phae-
done
xxx
de mari fluviisque Platonis aperta ac duplicata confessio-
ne fabula sit, puerilis ac prorsus Aristotele tam gravi philosopho
indigna reprehensio est. Atque hi sunt omnes in naturali philo-
sophia Aristotelis in Platonem et mendaces et falsi et futiles cavilli.
FINIS.
96
εἰ γὰρ δὴ [δεῖ] καὶ μῦθον λέγειν καλόν͵ ἄξιον ἀκοῦσαι. [Usp.
PLATO, Phd. 110.b.1]
97
διὸ δὴ ἔγωγε καὶ πάλαι μηκύνω τὸν μῦθον. [PLATO, Phd. 114.
d.7]
98
ἄκουε δή, φασί͵ μάλα καλοῦ λόγου͵ ὃν σὺ μὲν ἡγήσῃ μῦθον͵ ὡς
ἐγὼ οἶμαι͵ ἐγὼ δὲ λόγον. ὡς ἀληθῆ γὰρ ὄντα σοὶ λέξω ἃ μέλλω λέγειν.
[PLATO, Grg. 523.a.1 – 3]
99
τούτου δὴ πέρι͵ ὦ Σώκρατες͵ οὐκέτι μῦθον σοὶ ἐρῶ, ἀλλὰ λόγον.
[PLATO, Prt. 324.d.6 – 7]
xxx
Corr. ex Phoedone
5
10
15
20
1...,332,333,334,335,336,337,338,339,340,341 343,344,345,346,347,348,349,350,351,352,...454
Powered by FlippingBook