Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 346

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
300
mae ratione, iudicio, memoria, non irascentia,
θυμῷ
,
non concu-
piscibili vi
,
ἐπιθυμίᾳ
. Eadem haec omnia in utroque sunt et si for-
te maiore aut minore virtute differunt, non tamen ob id variant
speciem idque non natura, sed more atque habitu ex communi
hominum mala educatione contracto.
Nam quid est virtus ex Aristotele? Mediocritas
θυμοῦ,
ἐπιθυμίας, τῶν λοιπῶν πάθων,
irascentiae, concupiscentiae, relι-
quorum affectuum animi
a recta ratione per actiones inducta. Id ne
in viris, an etiam in fοeminis? Aristoteles non negat in muliere
non posse esse, σ
ωφροσύνην, ἀνδρείαν
,
temperantiam, fortitudi-
nem
, sed ait
non est eadem
,
οὐχ ἡ αὐτή
. Quomodo non eadem?
Topicis traditur triplex idem: genere, specie, numero virtutes
easdem genere non potest negari, sunt enim animalis virtutes;
easdem etiam specie esse negari non potest. Sunt enim hominis
virtutes; easdem numero esse negari potest. At hoc modo Socra-
tis atque Aristotelis virtutes, fortitudo ac temperantia non sunt
eaedem. Ita nulla prorsus virtus eadem cum altera.
Nobis sufficit easdem specie esse virtutes mulieris ac viri.
Sunt enim eiusdem specie rationis rectae,
ὀρθοῦ λόγου
, eiusdem
specie
θυμοῦ
,
irascentiae
eiusdem[350] specie
ἐπιθυμίας
,
concupi-
scentiae
eorundem specie
παθῶν
, affectuum animae per easdem
specie actiones ad eandem specie mediocritatem conductae
ii
.
Neque verum est in Re publica Platonis
ἀρχικὴν ἀνδρείαν
,
prin-
cipalem fortitudinem
viri, ministram vere
ὑπηρετικήν
mulieris,
in ea enim Re publica mulieres non ministrant, ut Athenis aut
Chalcide, sed
ἄρχουσι, πολεμοῦσι, φυλάττουσι
,
regunt, mi-
litant, custodiunt
simul cum viris, non minus quam viri. Quare
ex hoc instituto, ex eadem educatione recte deduxit Plato
κατὰ
τὰς ἐκείνου ἀρχάς
,
secundum eius principia
, quia eiusdem natu-
rae sint mulieres cum viris, eadem educatione educentur, eadem
cum viris munera obeant, iisdem virtutibus praeditas etiam esse.
Non est ergo ibi mulieris ministra fortitudo. Falsoque id Platoni
a discipulo tribuitur.
An vero in natura id est? Rationibus, ex definitione, efficien-
te, materia, forma, fine virtutum non apparuit. Fortitudo viri
ii
Corr. ex conducta
5
10
15
20
25
30
35
1...,336,337,338,339,340,341,342,343,344,345 347,348,349,350,351,352,353,354,355,356,...454
Powered by FlippingBook