DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
302
20
15
25
10
5
30
mediocritas est circa terribilia. Fortitudo mulieris si non est forti-
tudo, nihil ad rem. Si fortitudo est, mediocritas circa terribilia sit
necesse est. Quomodo haec fortitudo ministrat illi fortitudini?
Ministrat sane mulier nostris moribus, institutis, civitatibus,
domibus, viro aliquibus in rebus servat, cibos praeparat, telas fa-
cit, suit talia alia: at, si pugnandum sit, occurrant ambo, intrepidi
pugnent, quomodo mulieris fortitudo ministrat viri fortitudini?
Non est igitur natura ac per se fortitudo mulieris
ὑπηρετική
, mi-
nistra viri fortitudini, quia accidat mulierem esse aliis in rebus
ministram. Eadem dico de temperantia ac reliquis aioque patris
ac filii, domini ac servi, quatenus homines sunt, easdem specie
esse virtutes animi, ab eadem enim ratione in iisdem passioni-
bus, per easdem actiones ingenerantur. Habere tamen quasdam
proprias quemque ipsorum, quatenus alter dominus, alter ser-
vus; hic ut recte obediat, ille ut recte imperet. Vir ut curet rus,
negotia, rem paret domui, mulier ut domum curet, conservet res
illatas, virum colat, pudicitiam servet, haec autem non eadem est
virtus cum temperantia? Et
γυναικὶ κόσμον σιγὴ φέρει
iii
mulieri
ornatum silentium fert
, verum est, quatenus uxor est et quatenus
ministra.
Neque nunc disputo an sit necesse servum vel artificem
habere aliam virtutem quam eam, qua sit
πρὸς τ’ ἀναγκαῖα
χρήσιμος
iv
ad necessaria utilis
, ut ipse ait. Sed si quatenus homo
virtutem habeat eandem specie cum virtute hominis esse. Nec
ad Platonem haec disputatio pertinet, qui servorum nullam in Re
publica instituit educationem, artificum vero aliorumque, quos
necessarios appellat non autem cives, non admodum multam, ut
hic Aristoteles longiuscule digreditur. Et si vera sint haec verba:
4
necesse est ad rem publicam respicientes instituere et pueros et mulie-
res
. Cur Platonem carpit, qui mulieres in sua Re publica ad finem
ac formam illius rei publicae format?
4
ἀναγκαῖον πρὸς τὴν πολιτείαν βλέποντας παιδεύειν καὶ τοὺς
παῖδας καὶ τὰς γυναῖκας. [ARIST. Pol. 1260b.15 – 16]
iii
γυναικὶ κόσμον ἡ σιγὴ φέρει. ARIST. Pol. 1260a.30.
iv
πρὸς τἀναγκαῖα χρήσιμον; ARIST. Pol.1260a.34.