Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 358

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
312
verbis totius Platonis hoc:
τοῦ δεῖνος
, quod illi discipulus affin-
git, ut locum habeat eius cavillus: sed sunt inter Platonis verba
haec:
22
Omnium ergo civitatum maxime in ipsa concordabunt, uno
aliquo vel bene vel male agente, quod modo dicebamus verbum pronun-
ciantes, quod meus bene agit vel quod meus male
.
Neque est, uti dixi, apud Platonem
τοῦ δεῖνος
,
illius
, cuius
insertione Aristoteles huic loco fucum fecit. Sed cum omnes ci-
ves dicant, meus filius bene agit, omnes laetantur; rursus cum
omnes dicant, meus filius male agit, dolent omnes atque ita fit:
23
In hoc autem comunicantes doloris sane ac voluptatis maxime commu-
nionem habebunt
. Atque ita non omnes
ὀλιγορήσουσι
,
negligent
,
sed omnes
φροντίσουσι
,
curam gerent
, non coacte, sed libenter,
cum ita a tenellis fuerint educati a progymnastis, praesidibus,
legibus, magistratibus etiam, si opus fuerit, coacti, nec refert.
24
Obscurum enim cui contigit nasci filium vel salvum esse postquam sit
genitus
. Neque enim id refert et unus prae omnibus vehementer
vel doleat vel laetetur, ubi omnes aequaliter tanquam veri patres
et laetentur et doleant et curam gerant.
Quare nullum habet locum dubitatio, quae sequitur:
25
Et
utrum ita melius est dicere meum unumquemque, vel potius ut nunc
in civitatibus dicunt
. Quis enim dubitat praestantius atque optabi-
lius esse plures habere, qui paternam curam de se gerant, quam
unum? Neque est:
26
Praestantius est proprium nepotem esse, quam
hoc modo filium
. Nam in quo ista praestantia sit non indicat.
Quod autem annectit non posse esse, ut per similitudines,
quas filii cum parentibus habent, ut aliqui filios proprios non
22
Πασῶν ἄρα πόλεων μάλιστα ἐν αὐτῇ ξυμφωνήσουσιν ἑνός τινος
ἢ εὖ ἢ κακῶς πράττοντος ὃ νυνδὴ ἐλέγομεν τὸ ῥῆμα͵ τὸ ὅτι τὸ ἐμὸν εὖ
πράττει ἢ ὅτι τὸ ἐμὸν κακῶς. [PLATO, R. 463.e.3 – 5]
23
τούτου δὲ κοινωνοῦντες οὕτω δὴ λύπης τε καὶ ἡδονῆς μάλιστα
κοινωνίαν ἕξουσιν; [PLATO, R. 464.a.5 – 6]
24
ἄδηλον γὰρ ᾧ συνέβη γενέσθαι τέκνον καὶ σωθῆναι γενόμενον.
[ARIST. Pol. 1262a.5 – 6]
25
καίτοι πότερον οὕτω κρεῖττον τὸ ἐμὸν λέγειν ἕκαστον͵ {τὸ αὐτὸ
μὲν προσαγορεύοντας δισχιλίων καὶ μυρίων}͵ ἢ μᾶλλον ὡς νῦν ἐν ταῖς
πόλεσι {τὸ ἐμὸν} λέγουσιν; [ARIST. Pol. 1262a.6 – 9]
26
κρεῖττον {γὰρ} ἴδιον ἀνεψιὸν εἶναι ἢ τὸν τρόπον τοῦτον υἱόν.
[ARIST. Pol. 1262a.13 – 14]
5
10
15
20
25
1...,348,349,350,351,352,353,354,355,356,357 359,360,361,362,363,364,365,366,367,368,...454
Powered by FlippingBook