Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 360

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
314
20
15
10
agnoscant, veluti in Lybiae aliquibus locis, ubi mulieres sunt com-
munes, ex similitudine eos agnoscunt. Sit ita, agnoscant. Quid
tum? An ideo sibi eos filios vindicabunt proprios, hoc modo edu-
cabunt? Aliique cives nullam eorum curam gerent nequaquam,
sed omnes aeque ac si suus esse proprius cuiusque.
Et quod ait non facile esse vitare iniurias, homicidia, pugnas,
iurgia eaque omnia impium esse in patres perpetrare, quod eve-
niet, nisi filii eos agnoscant, vanum est. Nullae enim rixae, nulla
iurgia, nulla homicidia poterunt evenire, ubi omnes cives, sese
uti patres, matres, fratres, filios mutuo amore prosequantur,
quod si quid forte tale accidat,
ἀκουσίως
,
non voluntarie
, id qui-
dem iam impium dici non potest, cum nulla
προαιρέσει
,
electione
factum sit.
Quod autem subdit:
27
Coire tantum ab amantibus auferre amo-
rem autem non prohibere
. Varie itidem reprehendit. Nullus enim
legislator potest animi affectus prohibere nec efficere, quin sese
homines ament, cum id natura cogat, ideo
τὸ ἐρᾶν μὴ ἐκώλυσ
ε
amorem non prohibuit
sed id vetuit, quod potuit:
28
Inordinate qui-
dem misceri invicem vel quid vis aliud facere neque pium est in felici
civitate neque sinent principes
. Sed nuptias sacras facit:
29
Nuptias
post haec faciemus sacras, quantum poterimus maxime
, nec non:
30
Fe-
sti quidam dies lege sanciendi
viii
erunt, in quibus congregemus sponsas
ac sponsos et sacrificia et hymni faciendi –
et quae sequuntur.
27
τὸ συνεῖναι μόνον ἀφελεῖν τῶν ἐρώντων͵ τὸ δ΄ ἐρᾶν μὴ κωλῦσαι.
[ARIST. Pol. 1262a.33 – 34]
28
ἀτάκτως μὲν μείγνυσθαι ἀλλήλοις ἢ ἄλλο ὁτιοῦν ποιεῖν οὔτε
ὅσιον ἐν εὐδαιμόνων [εὐδαίμονι] πόλει οὔτ΄ ἐάσουσιν οἱ ἄρχοντες.
[PLATO, R. 458.d.9 – e.1]
29
ὅτι γάμους τὸ μετὰ τοῦτο ποιήσομεν ἱεροὺς εἰς δύναμιν ὅτι
μάλιστα· [PLATO, R. 458.e.3 – 4]
30
ἑορταί τινες νομοθετητέαι [ἔσονται] ἐν αἷς συνάξομεν τάς τε
νύμφας καὶ τοὺς νυμφίους καὶ θυσίαι͵ καὶ ὕμνοι ποιητέοι. [PLATO, R.
459.e.5 – 460.a.1]
viii
Corr. ex
sanciendae
5
1...,350,351,352,353,354,355,356,357,358,359 361,362,363,364,365,366,367,368,369,370,...454
Powered by FlippingBook