Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 370

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
324
5
Sed quando filiorum uni relinquat, semper eadem manet, qualia
sunt nostris temporibus primigenitorum feuda. Hoc autem Pla-
tonem voluisse clare eius verba testantur:
51
Quot sunt nunc nobis
foci distributi numero, hosce oportere semper tot esse neque quicquam
plures fieri neque pauciores
. Deinde subnectit:
52
Qui sortitus est
portionem, relinquito semper huiusce domus unum solum heredem
xi
suorum filiorum, quem maxime ipse voluerit
. Idem de agris etiam
praecipit, reliquis vero liberis ita consulat, ut ibi Plato prolixius
praecipit. Non ergo recta est Aristotelis reprehensio.
Quod deinde accusat omissum esse, quantam debeant ma-
gistratus habere substantiam, quid tum? Quantam alii cives.
Neque verum est, quod ait Aristoteles:
53
Cum etiam omnem sub-
stantiam sinit fieri maiorem, usque ad quincuplicem
. Nam haec sunt
Platonis verba:
54
Duplum sinet acquirere et triplum usque ad qua-
druplum, plus vero si quis acquisiverit, iubet
illi a civitate eam auferri
diisque attribui
. Nec recte iterum obiicit Aristoteles:
55
Cur id non
fuerit in iugeribus quadamtenus?
Quia scilicet vult eam divisionem
priorem firmam semper manere ob causas ab eo allatas, contra
quas nihil audet obtrectare. Sed quod reprehendit duas domos
datas,
56
difficile est duas habitare domos
, id vero ridiculum est. Cum
etiam commodissimum sit duas et habere et alternis temporibus
habitare.
51
ὅσαι εἰσὶ τὰ νῦν ἡμῖν ἑστίαι διανεμηθεῖσαι τὸν ἀριθμόν͵ ταύτας
δεῖν ἀεὶ τοσαύτας εἶναι καὶ μήτε τι πλείους γίνεσθαι μήτε τί ποτε
ἐλάττους. [PLATO, Lg. 740.b.3 – 5]
52
ὁ λαχὼν τὸν κλῆρον καταλειπέτω ἀεὶ ταύτης τῆς οἰκήσεως ἕνα
μόνον κληρονόμον τῶν ἑαυτοῦ παίδων͵ ὃν ἂν αὐτῷ μάλιστα ᾖ [εἴη]
φίλον. [PLATO, Lg. 740.b.6 – 8]
53
ἐπεὶ {δὲ} < καὶ > τὴν πᾶσαν οὐσίαν ἐφίησι γίνεσθαι μείζονα μέχρι
πενταπλασίας. [ARIST. Pol. 1265b.21 – 23]
54
διπλάσιον ἐάσει [ἐᾶσι] τούτου κτᾶσθαι καὶ τριπλάσιον καὶ μέχρι
τετραπλασίου· πλείονα δ΄ ἄν τις κτᾶται. [PLATO, Lg. 744.e.4 – 5]
55
διὰ τί τοῦτ΄ οὐκ ἂν εἴη ἐπὶ τῆς γῆς μέχρι τινός; [ARIST. Pol.
1265b.23]
56
χαλεπὸν δὲ οἰκίας [οἰκείας] δύο οἰκεῖν; [ARIST. Pol. 1265b.26]
xi
Corr. ex haeredem
10
15
20
1...,360,361,362,363,364,365,366,367,368,369 371,372,373,374,375,376,377,378,379,380,...454
Powered by FlippingBook