DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
328
Quod vero Aristoteles subdit:
62
Deinde neque videtur habere
monarchicum quicquam
. Verum est quatenus unus nullum magi-
stratum exercet, praeter eum, qui puerorum praeest institutioni,
sed mentem Platonis sequentia haec declarant:
63
Servi namque et
domini nunquam fient amici
. Atque ideo nullum dominum haec
res publica debet habere, ut in monarchia neque etiam ut in de-
mocratia,
64
i
n paribus honoribus declarati pravi ac boni
. Ita ergo nec
monarchicum quid habens nec democraticum media est haec
consiliariorum electio; media, inquam, per negationem, non
autem per copulationem extremarum. Neque etiam illud recte
obiicitur:
65
Sed oligarchica et democratica magis vero inclinare vult ad
oligarchiam, clarum vero est ex principum constitutione, nam ex elec-
tis sortitur eos
. Quod non est verum, sed quod fine capitis ipse-
met ait:
66
ἐξ αἱρετῶν αἱρετούς
ex electis electos
. Neque enim Plato
sortem admittit in supremorummagistratuum constitutione, qui
sunt apud eum ν
ομοφύλακες, στρατηγοί, φύλαρχοί, ταξίαρχοι
legum custodes, belli duces, tribuum principes, ordinum principes
. In
consiliariis autem admittit.
Nec quicquam ad rem facit, quod ait Aristoteles eam ad oli-
garchiam pendere; nec etiam verum est, non enim ad divitias so-
las spectans eos elegit ex maioribus censibus. Sed etiam ad virtu-
tem, ut his verbis:
67
maxime senes et quam potest fieri optimos
. Nec hi
ad proprium commodum administrant, sed ad commune totius
civitatis, quod aristocratiae, non autem oligarchiae est munus.
62
ἔπειτα οὐδ΄ ἔχουσα φαίνεται μοναρχικὸν οὐδέν. [ARIST. Pol.
1266a.5 – 6]
63
δοῦλοι γὰρ ἂν καὶ δεσπόται οὐκ ἄν ποτε γένοιντο φίλοι. [PLA-
TO, Lg. 757.a.1]
64
οὐδὲ ἐν ἴσαις τιμαῖς διαγορευόμενοι φαῦλοι καὶ σπουδαῖοι. [PLA-
TO, Lg. 757.a.1 – 2]
65
ἀλλ΄ ὀλιγαρχικὰ καὶ δημοκρατικά· μᾶλλον δ΄ ἐγκλίνειν βούλεται
πρὸς τὴν ὀλιγαρχίαν. δῆλον δὲ ἐκ τῆς τῶν ἀρχόντων καταστάσεως· τὸ
μὲν γὰρ ἐξ αἱρετῶν κληρωτοὺς. [ARIST. Pol. 1266a.6 – 9]
66
ἐξ αἱρετῶν αἱρετοὺς; [ARIST. Pol. 1266a.26 – 27]
67
τοὺς πρεσβυτάτους τε καὶ ἀρίστους εἰς δύναμιν. [PLATO, Lg.
754.c.5 – 6]
5
10
15
20