Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 382

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
336
25
10
5
non dicitur, qualis ea fuerit aut ex quibus constituta, nisi quod
81
dicit:
Eum qui contentiosus et ambitiosus est secundum Laconicam
constitui
. Itaque nullo modo hinc exponi potest optimam illam in
hanc transire Laconicam; neque, etiamsi exponere quis conare-
tur, recte ex Aristotele posset, qui Laconicam constitisse affirmat
ex aristocratia, oligarchia, democratia ac regno. Nullum autem
vestigium vel regni vel democratiae in optima illa mutata [357]
apparet ex Platone.
Sed quod postea Aristoteles alia accusatione accusat prae-
ceptorem:
82
Adhuc tyrannidis non dicit neque an futura sit mutatio,
neque an non sit futura
. Quid tum postea? Non fuerat propositum
Platoni omnes rerum publicarum ibi mutationes persequi. Sat
habuit optimae quam formandam susceperat, etiammutationem
exponere. Si tyrannidis aut aliarum non exposuit, quid tum? Ne-
que ulla est causa, cur dicat Aristoteles:
83
Quando secundum illum
oportet in primam ac optimam
, quomodo id secundum illum dici
potest, cum ille ne innuit quidem quicquam tale. Nec scio an vere
dici ab Aristotele possit tyrannidem in tyrannidem mutari, sicu-
ti Sicyonia ex Myronis tyrannide in tyrannidem Clisthenis. Sic
enim persona, non forma regiminis mutatur.
Quod vero postea ait, quomodo carpit:
84
Absurdum quoque est
putare in oligarchiam ob hoc mutari, quod cupidi divitiarum sint prin-
cipes
, quando etiam ipse reprehensor
ὅρον ὀλιγαρχίας
terminum
oligarchiae
divitias faciat, sed non quia:
85
Multi abundantes divitiis
non putant iustum esse eos, qui nihil possideant, aeque participes esse
81
τὸν φιλόνικόν τε καὶ φιλότιμον͵ κατὰ τὴν Λακωνικὴν ἑστῶτα
πολιτείαν. [PLATO, R. 545.a.2 – 3]
82
ἔτι δὲ τυραννίδος οὐ λέγει οὔτε εἰ ἔσται μεταβολὴ οὔτ΄͵ εἰ μὴ
ἔσται. [ARIST. Pol. 1316a.25 – 26]
83
ἐπεὶ κατ΄ ἐκεῖνον δεῖ εἰς τὴν πρώτην καὶ {τὴν} ἀρίστην· [ARIST.
Pol. 1316a.28]
84
ἄτοπον δὲ καὶ τὸ οἴεσθαι εἰς ὀλιγαρχίαν διὰ τοῦτο μεταβάλλειν
ὅτι φιλοχρήματοι καὶ χρηματισταὶ οἱ ἐν ταῖς ἀρχαῖς. [ARIST. Pol.
1316a.39 – b.1]
85
οἱ πολὺ ὑπερέχοντες ταῖς οὐσίαις οὐ δίκαιον οἴονται εἶναι ἴσον
μετέχειν τῆς πόλεως τοὺς κεκτημένους μηδὲν τοῖς κεκτημένοις· [ARIST.
Pol. 1316b.1 – 3]
15
20
1...,372,373,374,375,376,377,378,379,380,381 383,384,385,386,387,388,389,390,391,392,...454
Powered by FlippingBook