DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
340
10
perdiderint substantias, novitatibus student
, nec alia, quae deinceps
narrat, quia non omnes mutationum causas propositum habuit
recensere.
Nec habet locum, quod ultimo loco accusat:
93
Cumque plures
sint oligarchiae et democratiae, tamquam una sit utrasque dicit mu-
tationes
. Eius scilicet quae divitias oligarchia et quae libertatem
democratia
ὅρον
,
terminum
habent, loquutus est Plato. Quod si
Aristoteles alias oligarchiae species novit, in quibus divites non
praesint, dicat nobis, cur libro 3. capite 5. oligarchiam ita deter-
minat:
94
oligarchia vero ad divitum
, scilicet commodum respicit. Et
rursus:
95
Et necesse est quidem ubi magistratum gerunt ob divitias sive
pauciores sive plures, hanc esse oligarchiam
.
96
Democratia vero ad uti-
le pauperum
. Et iterum:
97
Ubi pauperes, democratiam
. Quae si vera
sunt, cur Plato carpitur de vero? Quod unam posuerit utramque
sub hoc scilicet
ὅρῳ
,
termino
divitiarum ac paupertatis? Quod
si Aristoteles libro 4.capite 5. democratiae capite 5. oligarchiae
species recensens, sub iisdem terminis divitiarum ac paupertatis
reponit, cur perperam fecit Plato [358] eas sub iisdem terminis
reponens? Quod si sub aliis
ὅροις
,
terminis
aliquas Aristoteles
ibi reponit, viderit ipse an recte ab eo collocentur? Cum eodem
genere non contineantur.
Haec sane sunt omnia politicorum librorum loca, in quibus
Aristoteles maximis profecto conatibus sese Platoni opposuit,
sed uti visum est, frivolis vanisque.
Modo ea persequamur, quae in Ethicis attigit et primo in Par-
vis, falso Magnis appellatis. 1. ergo capite de Platone ita scribit:
98
Post haec Plato divisit animam in id, quod rationem habet, et in irratio-
93
πλειόνων δ΄ οὐσῶν ὀλιγαρχιῶν καὶ δημοκρατιῶν͵ ὡς μιᾶς οὔσης
ἑκατέρας λέγει τὰς μεταβολὰς. [ARIST. Pol. 1316b.25 – 26]
94
ἡ δ΄ ὀλιγαρχία πρὸς τὸ τῶν εὐπόρων. [ARIST. Pol. 1279b.7 – 8]
95
ἀναγκαῖον μέν͵ ὅπου ἂν ἄρχωσι διὰ πλοῦτον͵ ἄν τ΄ ἐλάττους ἄν
τε πλείους͵ εἶναι ταύτην ὀλιγαρχίαν. [ARIST. Pol. 1280a.1 – 2]
96
ἡ δὲ δημοκρατία πρὸς τὸ συμφέρον τὸ τῶν ἀπόρων· [ARIST. Pol.
1279b.8 – 9]
97
ὅπου δ΄ οἱ ἄποροι͵ δημοκρατίαν. [ARIST. Pol. 1280a.2 – 3]
98
Μετὰ ταῦτα δὲ Πλάτων διείλετο τὴν ψυχὴν εἴς τε τὸ λόγον ἔχον
καὶ εἰς τὸ ἄλογον ὀρθῶς. [ARIST. M M 1.1.8.1 – 2]
5
15
20
25