DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
342
10
5
nale
. Quod si excipiatur Platonem primum id fecisse, falsum est.
Docuimus namque tomo praecedente id Pythagoreos ante eum
fecisse. Si vero Plato dicatur id cum illis fecisse, recte dicitur:
99
Et attribuit cuique virtutes congruas
, atque hucusque recte. At si
hoc recte a Platone factum et a Pythagoreis id natura animae pa-
tiebatur. Cur ergo virtutes suas Aristoteles non secundum ani-
mae potentias ordinavit? Cur cuique proprias non attribuit?
100
Sed post hoc non recte. Virtutem namque immiscuit negotio, quod est
de bono
. Id iam falsum est: nullibi enim id Plato commiscuit ne-
que reperitur in eius libris hoc, quod addit:
101
De entibus enim et
veritate loquentem non oportuit de virtute disserere, nihil enim huic
et illi commune est
. Nullus enim est in totis Platonis libris ubi de
ente disputans sermonem de virtute commiscuerit. Est quidem
5. Rei publicae ubi de praesidibus civitatis disputans optimis,
vult eos philosophos esse, qui vero sint philosophi, declarans
ad cognitionem idearum, entis, ad veritatem, ad scientiam, ad
opinionem, ad experientiam, ad philosophiam, ad philodoxiam,
ad philosophum fit transitus, a quo ad bonum, ad ideam eius,
ad eius filium, ad intelligibilia, ad philosophiae partes, ad dia-
lecticam, ad ingenia philosophica et ad gubernatores civitatum,
enumerationem rerum publicarum et mutationes iam dictas pro-
greditur. Neque tamen toto hoc tribus fere libris contento opere
ullo in loco virtus cum bono commiscetur. Falsa ergo est eius
obtrectatio.
Quod vero in Socrate postmodum reprehendit:
102
Neque hic
recte virtutes enim scientias faciebat
. At ultimo capite aliter eadem
hac de re docet:
103
Quare non recte Socrates dicebat asserens virtutem
99
καὶ ἀπέδωκεν ἑκάστῳ ἀρετὰς {τὰς} προσηκούσας. [ARIST. M M
1.1.8.2 – 3]
100
μετὰμέντοι τοῦτο οὐκέτι [οὐκ] ὀρθῶς. τὴν γὰρ ἀρετὴν κατέμιξεν
εἰς τὴν πραγματείαν τὴν ὑπὲρ τοῦ ἀγαθοῦ. [ARIST. M M 1.1.8.4 – 6]
101
ὑπὲρ γὰρ τῶν ὄντων καὶ ἀληθείας λέγοντα οὐκ ἔδει ὑπὲρ ἀρετῆς
φράζειν· οὐδὲν γὰρ τούτῳ κἀκείνῳ κοινόν. [ARIST. M M 1.1.8.7 – 9]
102
οὐκ ὀρθῶς δὲ οὐδ΄ οὗτος. τὰς γὰρ ἀρετὰς ἐπιστήμας ἐποίει·
[ARIST. M M 1.1.7.2 – 3]
103
διὸ οὐκ ὀρθῶς Σωκράτης ἔλεγεν͵ φάσκων εἶναι τὴν ἀρετὴν
λόγον [λόγους]· [ARIST. M M 1.34.25.3 – 5]
15
20
25