Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 384

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
338
civitatis cum iis qui possident
. Sed absurdior sane longe haec est et
contra sui ipsius fundamenta. Ipse enim nos docuit libro 3. capite
5.
εὐποροῦσι μὲν γὰρ ὀλίγοι
86
͵
divites sunt pauci
, vulgus vero,
quos ubique
πολλούς
,
multos
vocat, pauperes sunt. Non est ergo
possibile, ut
πολλοὶ εὐποροῦντες
,
multi divites sint
sed
οἱ ὀλίγοι
,
pauci
, a quibus etiam nomen oligarchiae deductum ait:
87
Absur-
dum quoque est dicere duas esse civitates, eam quae est oligarchia, di-
vitum et pauperum
. Nullam tamen huius absurdi adducit causam,
nam quod subiungit:
88
Quid enim ipsa magis Laconica passa est vel
quavis alia?
Non facit minus verum Platonis dictum. Non enim
hanc magis id habere dicit quam alias, sed tantum id oligarchiam
habere asserit. Quod etiam Aristoteles ipse confirmavit alibi.
Addit:
89
Cum multae sint causae, ob quas fiant mutationes, non
dicit nisi unam
. Dicimus nos non fuisse Platoni propositum aut
omnes mutationes aut omnes mutationum causas persequi et
eam, quam dicit unam, ad suum facere propositum, quod fue-
rat ostendere peccata, quibus eae res publicae ab optima decli-
narent. Adiungit:
90
Quoniam helluones foenoribus consumpti fiunt
pauperes, quasi a principio divites essent omnes
. Id certe Plato non
supponit omnes a principio fuisse divites, sed primum malum
ait esse
91
licere omnia sua vendere et alii acquirere huius bona
. Quae
scilicet habet seu multa seu pauca et quando tales plerique cives
evaserint, mutatur regimen et fit democratia, quam etiamAristo-
teles ait ex pauperibus constare docetque ex oligarchia democra-
tiam aliquando fieri. Nec negat Plato:
92
Quando principum aliqui
86
εὐποροῦσι μὲν γὰρ ὀλίγοι. [ARIST. Pol. 1280a.4 – 5]
87
ἄτοπον δὲ καὶ τὸ φάναι δύο πόλεις εἶναι τὴν ὀλιγαρχικήν͵
πλουσίων καὶ πενήτων. [ARIST. Pol. 1316b.6 – 7]
88
τί γὰρ αὕτη μᾶλλον τῆς Λακωνικῆς πέπονθεν ἢ ὁποιασοῦν
ἄλλης. [ARIST. Pol. 1316b.8 – 9]
89
πολλῶν τε οὐσῶν αἰτιῶν δι΄ ὧν γίγνονται αἱ μεταβολαί͵ οὐ λέγει
ἀλλ΄ ἢ μίαν. [ARIST. Pol. 1316b.14 – 15]
90
ὅτι ἀσωτευόμενοι καὶ κατατοκιζόμενοι γίγνονται πένητες͵ ὡς ἐξ
ἀρχῆς πλουσίων ὄντων πάντων. [ARIST. Pol. 1316b.15 – 17]
91
Τὸ ἐξεῖναι πάντα τὰ αὑτοῦ ἀποδόσθαι͵ καὶ ἄλλῳ κτήσασθαι τὰ
τούτου. [PLATO, R. 552.a.7 – 8]
92
ὅταν μὲν τῶν ἡγεμόνων τινὲς ἀπολέσωσι τὰς οὐσίας͵
καινοτομοῦσιν. [ARIST. Pol. 1316b.18 – 19]
5
10
15
20
25
1...,374,375,376,377,378,379,380,381,382,383 385,386,387,388,389,390,391,392,393,394,...454
Powered by FlippingBook