DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
334
10
5
te tali profert, ut adhuc a nemine sit plene intellectum abieritque
ea obscuritas in proverbium, obscurior Platonico numero.
Id aenigma, si ut verba sonant, non fuerit propria eius rei pu-
blicae mutatio. Sed si quis aenigma aperiat, fuerit propria. Sed et
propriam affert, nec verum est,
τὴν ἰδίως οὐ λέγει
,
propriam non
dicit
. Sic enim libro 8. non longe ab initio habet:
77
Difficile quidem
est, ut moveatur civitas ita constituta, sed quoniam omnigenito cor-
ruptio sequitur, nec talis constitutio per omne tempus mansura est, sed
dissolvetur
. Subdit postea numerum illum, post quem propriam
eius mutationem clarissime exponit, cuius initium mutationis ait
esse:
78
Quando nostri custodes cohabitare faciant sponsas cum sponsis
extra tempus, nec ingeniosi nec fortunati filii erunt, quorum sane opti-
mos priores illi constituent custodes. Sed cum indigni sint veniantque
in patrum principatus, primo curare nos negligenter incipient, putan-
tes minus quam deceat musicam, deinde gymnasticam, unde rudiores
nobis fient iuvenes
. Hoc sane initium est mutationis optimae rei
publicae.
Cuius mutationis fine ait Aristoteles Platonem dicere eam in
Laconicam transire:
79
Ad haec, quam ob causam ex hac in Laconi-
cam mutatur?
Hoc autem Plato nusquam dixit, sed eam mediam
inter aristocratiam et oligarchiam constituit clarissime:
80
nonne,
inquam ego, in medio fuerit aristocratiae et oligarchiae haec res publi-
ca?
Neque ulla est toto eo libro mentio Laconicae, praeter quam
initio in numeratione peccantium rerum publicarum. Ubi tamen
77
χαλεπὸν μὲν κινηθῆναι πόλιν οὕτω ξυστᾶσαν· ἀλλ΄ ἐπεὶ
γενομένῳ παντὶ φθορά ἐστιν͵ οὐδ΄ ἡ τοιαύτη ξύστασις τὸν ἅπαντα
μενεῖ χρόνον͵ ἀλλὰ λυθήσεται. [PLATO, R. 546.a.1 – 3]
78
ὅταν {ἀγνοήσαντες} ὑμῖν οἱ φύλακες συνοικίζωσιν νύμφας
νυμφίοις παρὰ καιρόν͵ οὐκ εὐφυεῖς οὐδ΄ εὐτυχεῖς παῖδες ἔσονται·
ὧν καταστήσουσι [καταστήσονται] μὲν τοὺς ἀρίστους οἱ πρότεροι͵
ὅμως δὲ ὄντες ἀνάξιοι͵ εἰς τὰς τῶν πατέρων αὖ δυνάμεις ἐλθόντες͵
ἡμῶν πρῶτον ἄρξονται ἀμελεῖν φύλακες ὄντες͵ παρ΄ ἔλαττον τοῦ
δέοντος ἡγησάμενοι τὰ μουσικῆς͵ δεύτερον δὲ τὰ γυμναστικῆς͵ ὅθεν
ἀμουσότεροι γενήσονται ὑμῖν οἱ νέοι. [PLATO, R. 546.d.1 – 8]
79
πρὸς δὲ τούτοις διὰ τίν΄ αἰτίαν ἐκ ταύτης εἰς τὴν Λακωνικὴν
μεταβάλλει; [ARIST. Pol. 1316a.17 – 18]
80
Οὐκοῦν͵ ἦν δ΄ ἐγώ͵ ἐν μέσῳ τις ἂν εἴη ἀριστοκρατίας τε καὶ
ὀλιγαρχίας αὕτη ἡ πολιτεία; [PLATO, R. 547.c.6 – 7]
15
20