Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 378

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
332
25
10
5
in alio reprehendit, ipse committit, eadem genera civium consti-
tuens, nec plura ipse aut potuerit aut sciverit adinvenire. Illud
quoque,
sed non potius boni gratia
, cur reprehendat reprehensor,
hic idem committens? Primam civitatem ipse quoque necessario-
rum gratia fabrefaciens, honesti autem non prius fecerit mentio-
nem quam faelicitatis. Tertio cur reprehendit si sanae illi et ve-
rae
ὑγιῇ καὶ ἀληθινῇ
civitati necessaria vix habenti, nihil aliud
cupienti, nihil fuerit opus bellatoribus? Quid enim vicini ab ea
rapient, paupertatem?
Quod vero capite 7. cum enumerasset quinque rei publicae
species, sextam ipse
πολιτείαν
,
politiam
vocans addit:
74
Eo quod
non multoties sit, latet eos, qui tentant numerare rerum publicarum
species et utuntur quatuor tantum, ut Plato in Rebus publicis
. Falsis-
simum est id de Platone. Nam libro 8. Rei publicae quatuor sane,
sed vitiosas enumerat. Sed novit etiam
ἐκείναις ἀνομοίους
,
illis
dissimiles
. Sunt autem peccantes quatuor, forma Creticae et La-
conicae, oligarchia, democratia et tyrannis. Duas deinde nomi-
nat, timocratiam et aristocratiam, postea libro 9. regnum praeter
omnes laudat atque
ἀρίστην
,
optimam
vocat. Septem ergo Plato,
non quatuor rei publicae formas constituit easque novit optime
numerare etiam in Politico; ostenditque copiose priore loco, quo
modo alia in aliam transeat.
Quod tamen Aristoteles 5. libri ultimo capite carpit multis
verbis, quae omnia discutere non erit parvum operae precium,
ait ergo:
75
In Platonis Re publica dicitur quidem de transmutationibus
a Socrate, non tamen dicitur bene
. Errata addit:
76
Optimae namque et
primae rei publicae non dicit mutationem proprie
. Deinde subnectit,
quae ibi Plato de numeris sub Musarum prosopopoeia aenigma-
74
διὰ τὸ μὴ πολλάκις γίνεσθαι λανθάνει τοὺς πειρωμένους
ἀριθμεῖν τὰ τῶν πολιτειῶν εἴδη͵ καὶ χρῶνται ταῖς τέτταρσι μόνον
(ὥσπερ Πλάτων) ἐν ταῖς πολιτείαις. [ARIST. Pol. 1293a.40 – b.1]
75
ἐν δὲ τῇ <τοῦ Πλάτωνος> Πολιτείᾳ λέγεται μὲν περὶ τῶν
μεταβολῶν ὑπὸ τοῦ Σωκράτους͵ οὐ μέντοι λέγεται καλῶς. [ARIST. Pol.
1316a.1 – 3]
76
τῆς τε [δὲ] γὰρ ἀρίστης πολιτείας καὶ πρώτης οὔσης οὐ λέγει τὴν
μεταβολὴν ἰδίως. [ARIST. Pol. 1316a.3 – 4]
15
20
1...,368,369,370,371,372,373,374,375,376,377 379,380,381,382,383,384,385,386,387,388,...454
Powered by FlippingBook