DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
330
20
25
10
5
Quod fine capitis ait esse
68
periculosum esse ex electis electos facere
magistratus
, possibile quidem est, sed si bene educati et boni viri
fuerint, cives nec malos eligent nec bonis sese opponent. Et si id
tamen fecerint, non tantum damni affert, quantum sortiri ma-
gistratus, cum sors possit etiam omnes malos constituere. Tota
ergo illius capitis accusatio et falsa et futilis est.
Quod vero sequenti capite de quintupla bonorumpossessione
affirmat:
69
Plus quam quintuplam esse minimae
,
cuique licere acquire-
re,
falsum est, quadruplum enim eum voluisse iam ostendimus.
Quod etiam capite ultimo ait:
70
Mulierum ac filiorum et sub-
stantiae communio et commessationes mulierum
, Platonis fuisse in-
ventum, totum falsum est. Nam commessabantur in Sparta ex
Lycurgi legibus mulieres et communes erant quandamtenus,
quod ex Plutarchi Lycurgo patet, ad cuius Lycurgi instituta vi-
detur Plato totam suam rem publicam efformasse vel saltem ex
Protagorae libris, quod Aristoxenus olim tradidit, ut autor est
Laertius. Non ergo Plato illius communionis excogitator fuit.
Haec ex libro 3. Politicorum.
Libro vero 4. capite 4. Aristoteles accusat Socratem
71
concin-
ne, sed non sufficienter
, quod dicat:
72
Tanquam necessariorum gratia
omnem civitatem constitutam, sed non magis boni
. Et aliud etiam:
73
Sed pugnatricem partem non prius tribuit, quam regio sit aucta, et
vicinis bellum attingentibus
[356]
in bellum procedat
. Procedit sane
Plato eo ordine 2. Rei publicae, sed cur magis
κομψῶς
,
concinne
quam
ἱκανῶς
, sit dictum, non videtur ad se respexisse, qui quod
68
τὸ ἐξ αἱρετῶν αἱρετοὺς ἐπικίνδυνον [ἐπικίνδυνον ἐξ αἱρετῶν
αἱρετοὺς]. [ARIST. Pol. 1266a.26 – 27]
69
πλεῖον δὲ τοῦ πενταπλασίαν εἶναι τῆς ἐλαχίστης {μηδενὶ τῶν
πολιτῶν ἐξουσίαν εἶναι κτήσασθαι}. [ARIST. Pol. 1266b.6 – 7]
70
ἥ τε τῶν γυναικῶν καὶ παίδων καὶ τῆς οὐσίας κοινότης καὶ τὰ
συσσίτια τῶν γυναικῶν. [ARIST. Pol. 1274b.9 – 11]
71
κομψῶς {τοῦτο}͵ οὐχ [οὔτ΄] ἱκανῶς [ARIST. Pol. 1291a.11]
72
ὡς τῶν ἀναγκαίων τε [γὲ] χάριν πᾶσαν πόλιν συνεστηκυῖαν͵
ἀλλ΄ οὐ τοῦ καλοῦ μᾶλλον. [ARIST. Pol. 1291a.17 – 18]
73
τὸ δὲ προπολεμοῦν οὐ πρότερον ἀποδίδωσι μέρος πρὶν ἢ τῆς
χώρας αὐξομένης καὶ τῆς τῶν πλησίον ἁπτομένης [ἁπτομένων] εἰς
πόλεμον καταστῶσιν [καθιστῶσιν]. [ARIST. Pol. 1291a.19 – 22]
15