DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
320
15
10
Huic non absimilis est ea alia quam 4. capite texit. Cum dicit
Platonem in Re publica pauca determinasse; nihil tamen carpit
praeter quam quod praetermiserit meminisse, an agricolae et ar-
tifices alicuius sint participes magistratus, armorum, belli. Falsa
est imputatio non fuisse id a Platone determinatum. Nam si in
civitatis partem non sunt vocati, quid oportuit dubitare an parti-
cipes sint magistratus? Atque hactenus de iis quae in Re publica
Platonis Aristoteles prave ac falso reprehendit.
Ad libros De legibus transfert sermonem, quorum
τὸ μὲν
πλεῖστον μέρος
42
,
maximam partem
leges tantum esse dicit.
Quid tum? Nonne hoc consone ad inscriptionem? Aliam tradit
in his
παιδείαν
,
educationem
. Sane, quia civitatem hanc minus
perfectam ac magis ad hominum communem usum accommo-
datam, an ideo est reprehensione dignus?
Quid autem intelligat in his verbis:
43
Et vivere abstinentes ab
operibus necessariis
, ariolo est opus.
Collaudat deinde Socratis sermones, quod excellentiam ha-
buerint, quod cultum, quod novitatem, quod indagationem,
sed:
44
Sed bene omnia forte difficile
. Quid tum? Id omnibus huma-
nis rebus accidit: id ipsi Aristoteli in antiquorum reprehensioni-
bus, in aliis multis evenit. [354]
Neque bene carpit. Quinque mille pugnatores cum uxoribus
et servis ociosos alere opus esse regione Babylonica. Nam ipse-
met postea libro 7. capite 4. numerum civium determinans ait:
45
Clarum itaque quod hic est civitatis terminus optimus, maximus mul-
titudinis excessus ad sufficientiam vitae conspicuus
. In qua maxima
multitudine ac superabundantia videntur plures quam quinque
mille pugnatores, cum cives solos intelligat, pugnatores scilicet
42
[ARIST. Pol. 1265a.1]
43
καὶ τὸ τῶν ἔργων τῶν ἀναγκαίων ἀπεχομένους ζῆν. [ARIST. Pol.
1265a.7 – 8]
44
καλῶς {δὲ} πάντα ἴσως χαλεπόν. [ARIST. Pol. 1265a.12 – 13]
45
δῆλον τοίνυν ὡς οὗτός ἐστι πόλεως ὅρος ἄριστος͵ ἡ μεγίστη τοῦ
πλήθους ὑπερβολὴ πρὸς αὐτάρκειαν ζωῆς εὐσύνοπτος. [ARIST. Pol.
1326b.22 – 24]
5
20
25