Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 364

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
318
20
25
Sed putat communionem eam non modo non facere amici-
tiam, sed contrarium quoque efficere et rationem subdit, quia
scilicet aquosa quaedam
ὑδαρής
amicitia gignatur:
37
Ut paucum
dulce in multam aquam commixtum insensibilem facit temperaturam
.
Pulcherrimum sane exemplum, sed ad rem nihil faciens neque
enim in solis est nominibus
οἰκειότης
,
affinitas
, sed in rebus ipsis
dixit enim Plato:
38
Et actiones omnes secundum nomina agere
, per
educationem, per instituta, per praesides, per leges. Ita assue-
factis civibus alioquin virtutes, quas Aristoteles per frequentes
actiones parari docet, numquam acquirerentur, nisi educatio ac
frequentes actiones etiam ad amicitiam illam conferrent.
Quod autem ait:
39
Duo enim sunt, quae maxime curam ingerunt
hominibus et amorem proprium et amabile
. Verissimum sane est, sed
quod additur est falsum:
40
Quorum neutrum possibile est inesse iis,
qui ita habent civitatem institutam
. Sed utrumque habebunt, omnes
enim filios uti proprios amplectuntur, qui si recte instituantur,
quomodo etiam non erunt
ἀγαπητοί
,
amabiles
? Neque enimmul-
titudo filiorum facit, quin minus sint proprii et minus amentur.
Quod vero subdit de translatione filiorum agricolarum et ar-
tificum in custodes; et ex his in illos, nusquam est prius illud a
Platone dictum, ut illorum filii in custodes surrogentur, hoc vero
secundum non nisi ratione poenae, si quando scilicet in acie ordi-
nem quis deserat vel arma abiciat vel quid tale aliud faciat, in opi-
ficum ac agricultorum ordinem detrudendum iubet. Quare non
sequetur quod inter hos translatos, uti ipse interpretatur:
41
Iam
olim dicta, iniurias, amores, homicidia
oriantur. Itaque tota haec Ari-
stotelis cavillatio perversa fuit et prave sensus Platonici detorti.
37
ὥσπερ [ὡς] {γὰρ} μικρὸν γλυκὺ εἰς πολὺ ὕδωρ μιχθὲνἀναίσθητον
ποιεῖ τὴν κρᾶσιν. [ARIST. Pol. 1262b.17 – 18]
38
καὶ τὰς πράξεις πάσας κατὰ τὰ ὀνόματα πράττειν. [PLATO, R.
463.d.1]
39
δύο γάρ ἐστιν ἃ μάλιστα ποιεῖ κήδεσθαι τοὺς ἀνθρώπους καὶ
φιλεῖν͵ τό τε ἴδιον καὶ τὸ ἀγαπητόν· [ARIST. Pol. 1262b.22 – 23]
40
οὐδέτερον οἷόν τε ὑπάρχειν τοῖς οὕτω πολιτευομένοις. [ARIST.
Pol. 1262b.24]
41
τὰ πάλαι λεχθέντα {μᾶλλον ἐπὶ τούτων ἀναγκαῖον συμβαίνειν͵
οἷον} αἰκίας ἔρωτας φόνους· [ARIST. Pol. 1262b.29 – 30]
5
10
15
1...,354,355,356,357,358,359,360,361,362,363 365,366,367,368,369,370,371,372,373,374,...454
Powered by FlippingBook