DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
326
Quod autem accusato:
57
Si ut optimam post primam rem publi-
cam, non bene
. Simile est prioribus omnibus, non enim Plato rem
publicam quam libris De legibus instituit optimam post primam
vult esse, sed eam tertiam facit. Tres enim statuit, foelicissimam
in qua
58
revera sunt communia omnia amicorum
, quam libris illis 10.
formavit. Secundam vero:
59
[355]
Sed haerentes huic, quam maxime
talem quaerere quantum possumus, ea vero quam nunc aggressi sumus,
fuerit immortalitati vicinissima et quidem secunda
xii
, tertiam vero, si
Deus voluerit, perficiamus
. Quare non est haec optima post pri-
mam, sed tertia. Quod vero ait:
60
In Legibus vero dictum est, quod
oporteat componere optimam rem publicam ex democratia et tyrannide
.
Dicimus nusquam horum librorum id dictum esse, neque ex his
mixtam hanc esse rem publicam, sed mediam, non optimam rem
publicam.
Sed
βουλευτῶν αἵρεσιν,
consliliariorum electionem
. Est enim
hic locus libro 6. in haec verba:
61
Centum et octoginta eligentes ex
singulo censu, dimidios horum sorte electos probare hosque esse anno
consiliarios; electio ita facta medium habet monarchicae et democraticae
rei publicae, cum semper oporteat mediare rem publicam
.
57
εἰ δ΄ ὡς ἀρίστην μετὰ τὴν πρώτην πολιτείαν͵ οὐ καλῶς. ARIST.
Pol. 1265b.31
58
ὡς ὄντως ἐστὶ κοινὰ τὰ <τῶν> φίλων. [PLATO, Lg. 739.c.2 – 3]
59
ἀλλ΄ ἐχομένους ταύτης τὴν ὅτι μάλιστα τοιαύτην ζητεῖν κατὰ
δύναμιν. ἣν δὲ νῦν ἡμεῖς ἐπικεχειρήκαμεν͵ εἴη τε ἂν γενομένη {πως}
ἀθανασίας ἐγγύτατα καὶ ἡ μία [μὲν] δευτέρως· τρίτην δὲ μετὰ ταῦτα͵
ἐὰν θεὸς ἐθέλῃ͵ διαπερανούμεθα. [PLATO, Lg. 739.e.2 – 5]
60
ἐν δὲ τοῖς νόμοις εἴρηται τούτοις ὡς δέον συγκεῖσθαι τὴν ἀρίστην
πολιτείαν ἐκ δημοκρατίας καὶ τυραννίδος. [ARIST. Pol. 1266a.1 – 3]
61
ὀγδοήκοντα δὲ καὶ ἑκατὸν ἐκλέξαντας ἀφ΄ ἑκάστων [ἑκάστου]
τῶν τιμημάτων͵ τοὺς ἡμίσεις τούτων ἀποκληρώσαντας δοκιμάσαι͵
τούτους δ΄ εἶναι τὸν ἐνιαυτὸν βουλευτάς. Ἡμὲν αἵρεσις οὕτωγιγνομένη
μέσον ἂν ἔχοι μοναρχικῆς καὶ δημοκρατικῆς πολιτείας͵ ἧς [ὡς] ἀεὶ δεῖ
μεσεύειν τὴν πολιτείαν· [PLATO, Lg. 756.e.5 – 10]
xii
Corr. ex secundo
5
10
15