Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 368

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
322
15
et magistratus. Sic enim fine 9. capitis exprimit:
46
Partes vero civi-
tatis pugnantium et consultantium
. Si itaque hae duae partes sint
illa maxima civium superabundantia, an plus quam quinque
millia sunt? Si sunt vel tot, eadem cadit obiectio ac forte maior
longe in Aristotelem. Sed si haec maxima superabundantia mi-
nor numerus est quam quinque mille, cur id non determinavit is
philosophus, qui Platonem audet incusare, quod pauca determi-
naverit? Cur item regionis magnitudinem non terminavit, quae
posset ociosos itidem suos alere? Sed satis habuit dicere:
47
Ut pos-
sint habitatores vivere ociosi
x
, liberaliter simul et temperanter
.
Sed quod ait:
48
Bene habet addere etiam ad vicinantes locos
; non
potuit recte in Platone reprehendi, id enim fecit libro 5:
49
Moles
multitudine sane sufficiens non aliter recte fiat dictione, quam respectu
ad regionem et vicinorum regioni civitates
.
Sed quod carpit eum in opum divisione omisisse
50
ita ut vi-
vant temperanter
, etiamsi non est expressum, intelligi tamen facile
potest a non cavilloso philosopho. Cum enim Plato cives liberos
esse velit, intelligi datur eos non debere a necessitate ad agri-
colandum cogi aut quippiam homine libero indignum exercen-
dum.
Carpit deinde, quod aequalitatem opum fecerit, liberorum
procreationem aequalem omiserit, cum ad hanc opibus maiorem
sequatur etiam opum inaequalitas. Id quidem verum est, quando
eam portionem, quae uni sibi tributa est, in multos filios dividat.
46
μέρη δὲ τῆς πόλεως τό τε ὁπλιτικὸν καὶ βουλευτικόν. [ARIST.
Pol. 1329a.37 – 38]
47
ὥστε δύνασθαι τοὺς οἰκοῦντας ζῆν σχολάζοντας ἐλευθερίως
ἅμα καὶ σωφρόνως. [ARIST. Pol. 1326b.30 – 32]
48
καλῶς ἔχει προσθεῖναι [corr. ex προσεθῆναι] καὶ πρὸς τοὺς
γειτνιῶντας [corr. ex γειτνειόντας] τόπους. [ARIST. Pol. 1265a.20 – 21]
49
ὄγκος δὴ πλήθους ἱκανὸς οὐκ ἄλλως ὀρθῶς γίγνοιτ΄ ἂν λεχθεὶς
ἢ πρὸς τὴν γῆν καὶ πρὸς τὰς τῶν πλησιοχώρων πόλεις· [PLATO, Lg.
737.c.6 – d.1]
50
ὥστε ζῆν σωφρόνως. [ARIST. Pol. 1265a.30]
x
Corr. ex ociosos
5
10
20
1...,358,359,360,361,362,363,364,365,366,367 369,370,371,372,373,374,375,376,377,378,...454
Powered by FlippingBook