DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
316
15
10
5
Quod si accidat:
31
[353]
Nothum ac spurium et non sacrum po-
nemus eum puerum civitati.
Quibus sane legibus prohibet ea om-
nia, quae Aristoteles ait:
32
Patri erga filium omnium esse indecentis-
simum et fratri erga fratrem
.
Neque verum est, quod addit:
33
Coitionem abstulisse ob aliam
causam nullam, nisi quia vehemens nimium esset voluptas
. Nam ob
indecentiam id vetuit, uti modo vidimus. Neque etiam verum
est:
34
Quod sit pater quidem vel filius vel fratres ad invicem, nihil pu-
tasse interesse
. Imo maximi putavit interesse, quando prohibens
ait Plato:
35
Praeter quam filiae et matri et filiarum filiabus et quae su-
periores matri sunt et mulieres rursus; praeter quam filio et patri et
iis qui his sunt et supra et infra
. Qui autem hi sint et quomodo
dignoscantur, statim declarat. Falso erga ei Aristoteles attribuit
Platonem id nihil interesse putasse.
Quod autem ait, magis utile esse agricolis uxores et filios fa-
cere communes quam pugnatoribus
ix
, quia minus sese amabunt,
quod habere oporteat subiectos ad obedientiam et non novis re-
bus studere falsum est praesupositum, quod minor sit amor in-
ter communes istos, quem amorem putat ipse quoque maximum
bonum esse civitatibus:
36
Amicitiam namque putamus maximum
bonorum esse civitatibus; ita enim minime seditiones agitabimus
.
31
νόθον {γὰρ} καὶ ἀνέγγυον καὶ ἀνίερον φήσομεν [θήσομεν] αὐτὸν
παῖδα τῇ πόλει καθιστάναι. [PLATO, R. 461.b.6 – 7]
32
πατρὶ πρὸς υἱὸν εἶναι πάντων {ἐστὶν} ἀπρεπέστατον καὶ ἀδελφῷ
πρὸς ἀδελφόν. [ARIST. Pol. 1262a.35 – 36]
33
τὴν συνουσίαν ἀφελεῖν δι΄ ἄλλην μὲν αἰτίαν μηδεμίαν͵ ὡς λίαν
δὲ ἰσχυρᾶς τῆς ἡδονῆς γινομένης. [ARIST. Pol. 1262a.37 – 39]
34
ὅτι {δ΄} ὁ μὲν πατὴρ ἢ υἱός͵ οἱ δ΄ ἀδελφοὶ ἀλλήλων͵ μηδὲν οἴεσθαι
διαφέρειν. [ARIST. Pol. 1262a.39 – 40]
35
πλὴν θυγατρὶ καὶ μητρὶ καὶ ταῖς τῶν θυγατέρων παισὶ καὶ ταῖς
ἄνω μητρός͵ καὶ γυναῖκας αὖ πλὴν ὑεῖ καὶ πατρὶ καὶ τοῖς τούτων εἰς τὸ
κάτω καὶ ἐπὶ τὸ ἄνω. [PLATO, R. 461.c.1 – 4]
36
φιλίαν τε γὰρ οἰόμεθα μέγιστον εἶναι τῶν ἀγαθῶν ταῖς πόλεσιν
(οὕτως γὰρ ἂν ἥκιστα στασιάζοιεν [στασιάζοιμεν]). [ARIST. Pol. 1262b.7
– 9]
ix
Usp. ARIST. Pol. 1262a.40 – b.4.
20