Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 390

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
344
5
esse rationes
. Sed Nicomachio 6. capite 13. aliter etiam:
104
Et So-
crates quadamtenus recte quaerebat, quadam vero tenus errabat. Quod
quidem putavit prudentias esse omnes virtutes, peccabat, quod autem
non sine prudentia, recte dicebat
. Qua varia ac inconstanti relatione
quid solidi ac constantis nobis polliceri possumus? Neque vero
quicquam horum in Platonicis dialogis reperitur. Nec est veri-
simile Socratem tam inconstanter de virtute disseruisse. Longe
enim differentes hae res inter se sunt, cum
λόγος
,
ratio
animae
διάνοιαν et δόξαν
,
dianoeam
et
opinionem
dicat, scientia autem
est dianoeae habitus, prudentia autem sit habitus opinionis, non
cuiuscumque, sed rectae. Quod tum Menone, tum 6. Rei publi-
cae clare traditur.
Ac tantum abest Socratem virtutes esse scientias existimasse,
ut tres eius discipuli, Plato in Menone ac Protagora, Xenophon
in Apomnemoneumatis et Simon sive Aeschines
xiii
in Dialogo de
virtute ad hanc rem dicato, induxerit eum disputantem virtutem
non esse scientiam, quia non sit
διδακτός
,
docibilis
. Sic enim in
Menone:
105
Quod si est scientia quaedam virtus, clarum est eam esse
docibilem
. Et mox:
106
Quod si talis sit, docibilis est, non talis vero ne-
quaquam
. Et post longam probationem concludit:
107
Virtus ergo
non fuerit docibilis
. Et in Protagora idem agit contra illius profes-
sionem, qui se venditabat veluti virtutis magister. Falso ergo illi
opponit Aristoteles eum virtutes esse scientias affirmasse. Falso
etiam quod
λόγους
,
rationes
eas existimarit, nihil enim tale legi-
tur apud ullum trium eius discipulorum. Falsum quoque quod
104
καὶ Σωκράτης τῇ μὲν ὀρθῶς ἐζήτει τῇ δ΄ ἡμάρτανεν· ὅτι μὲν γὰρ
φρονήσεις ᾤετο εἶναι πάσας τὰς ἀρετάς͵ ἡμάρτανεν͵ ὅτι δ΄ οὐκ ἄνευ
φρονήσεως͵ καλῶς ἔλεγεν. [ARIST. E N 1144b.18 – 21]
105
Εἰ δέ γ΄ ἐστὶν ἐπιστήμη τις ἡ ἀρετή͵ δῆλον ὅτι διδακτὸν ἂν εἴη.
[PLATO, Men. 87.c.5 – 6]
106
ὅτι τοιοῦδε μὲν ὄντος διδακτόν͵ <μὴ> τοιοῦδε δ΄ οὔ. [PLATO,
Men. 87.c.8 – 9]
107
Ἀρετὴ ἄρα οὐκ ἂν εἴη διδακτόν. [PLATO, Men. 96.c.10]
xiii
Corr. ex Aeschynes
10
15
20
25
1...,380,381,382,383,384,385,386,387,388,389 391,392,393,394,395,396,397,398,399,400,...454
Powered by FlippingBook