DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
346
20
5
eas existimarit prudentias. Nihil enim tale usquam apud hosce
eosdem legitur.
Recte illud putavit eas non sine prudentia esse, quod in Me-
none concludit:
108
Nonne ut
[359]
comprehensim dicamus omnes ani-
mae conatus ac omnes tolerantiae, si prudentia dux sit, in felicitatem
desinunt? Si vero imprudentia, in contrarium?
Et Legum libro 3:
109
Maxime vero ad primam universae virtutis ducem prudentia vero hoc
est
. Et saepe alibi idem docet.
Praeter haec libro 2. capite 6. Parvorummoralium sic de Socra-
te Aristoteles scripsit:
110
Socrates senex destruebat omnino et dicebat
non esse incontinentiam, dicens, quod nemo sciens mala, quod mala sint,
ea eligeret
. Quod et Nicomachio 7. capite 2. refert:
111
Socrates enim
omnino pugnabat adversus sermonem, tamquam non esset incontinen-
tia, neminem enim scientem agere praeter optimum, nisi per ignorantiam
.
Vere id Socrati tribuitur. Est enim in Protagora longa ac subtilissima
disputatio hac de re, quae mihi facilius persuadeat, quam Aristo-
telica assertio. Est quoque 9. Legum et in Timaeo eadem sententia.
Sed advertendum eum nullibi horum locorum
ἀκρασίας
nomine
uti, atque verum non est Aristotelis dictum:
112
et non dixit inconti-
nentiam esse
, non enim id negat Socrates, sed
113
a voluptatibus vinci
,
ridet eos, qui id credunt posseque admala perpetranda quemquam
a voluptate vinci atque impelli cognito, quod mala sint.
Itaque duo maxime miror, alterum est Aristotelem tam gra-
vem philosophum, qui veritatem potiorem amicis, potiorem sui
108
Οὐκοῦν συλλήβδην πάντα τὰ τῆς ψυχῆς ἐπιχειρήματα καὶ
καρτερήματα ἡγουμένης μὲν φρονήσεως εἰς εὐδαιμονίαν τελευτᾷ͵
ἀφροσύνης δ΄ εἰς τοὐναντίον; [PLATO, Men. 88.c.1 – 3]
109
μάλιστα δὲ καὶ πρὸς πρώτην τὴν τῆς συμπάσης ἡγεμόναἀρετῆς͵
φρόνησις δ΄ εἴη τοῦτο. [PLATO, Lg. 688.b.1 – 3]
110
Σωκράτης μὲν οὖν ὁ πρεσβύτης ἀνῄρει ὅλως καὶ οὐκ ἔφη
ἀκρασίαν εἶναι͵ λέγων ὅτι οὐδεὶς {εἰδὼς} τὰ κακὰ ὅτι κακά εἰσιν ἕλοιτ΄
ἄν· [ARIST. M M 2.6.2.1 – 3]
111
Σωκράτης μὲν γὰρ ὅλως ἐμάχετο πρὸς τὸν λόγον ὡς οὐκ οὔσης
ἀκρασίας· οὐδένα γὰρ ὑπολαμβάνοντα πράττειν παρὰ τὸ βέλτιστον͵
ἀλλὰ δι΄ ἄγνοιαν. [ARIST. E N 1145b.25 – 27]
112
καὶ οὐκ ἔφη ἀκρασίαν εἶναι. [ARIST. M M 2.6.2.1 – 2]
113
ὑπὸ τῶν ἡδονῶν ἡττᾶσθαι. [PLATO, Prt 352.e.6 – 353.a.1]
15
10