DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VII
304
20
15
25
10
5
Finis autem eius Rei publicae erat Platoni, ut quam maxime
una esset civitas, quod reprehendit Aristoteles:
5
Dico vero unam
esse civitatem, totam, ut optimum quam maxime, accipit enim hanc
hypothesin Socrates
. Non probat Aristoteles rationem hanc. Quo-
niam ait ipse, quod optimum est, servat civitatem. At unam fieri
civitatem, nedum eam servat, ut etiam corrumpat:
6
Quamvis ma-
nifestum est quod procedens et facta magis una, nec civitas est.
Probat
id:
7
Multitudo enim quaedam est secundum naturam civitas, sed facta
magis una domus erit ex civitate et homo ex domo
. Arguta sane re-
prehensio, quasi Socrates non velit civitatem esse quandam ho-
minum multitudinem, muneribus distinctam, non unam corpo-
re, sed mente ac concordia,
ὁμονοίᾳ
,
animo uno
.
Quod si nolit Aristoteles suam rem publicam, sibi habeat.
Putavit autem Socrates animo uno unam debere esse suam civi-
tatem, si meum et tuum ex ea tollerentur, cum nullas alias ob cau-
sas in civitatibus dissensiones, lites, seditiones, homicidia, bella
civilia oriantur, docente id ipsum ipso Aristotele libro 4. multis
verbis quam ob opes, honores, uxores, filios, meos ac tuos, subla-
tis autem his duobus nominibus, tolli etiam illa omnia mala.
ConcordiamAristoteles etiam desiderat in felici civitate, eam
autem parari existimat, si virtutem civium animis ingeneret. Nec
est tamen contentus ea sola, sed comessationes etiam publicas
militum ac magistratuum ordinat et qui in hosce gradus sunt
procedente [351] aetate assumendi, puerorum commessationes,
ludos gymnasticos, literarios, musicos pictoriosque publicos vult
esse, ut magis inter sese noscantur amicitiamque ex ea notione
contrahant, ex qua concordia unioque civitatum consequatur.
Hanc eandem unionem Plato in sua Re publica cupiens maio-
rem stabilioremque putat futurum, si tuum et meum tollantur ex
5
λέγω δὲ τὸ μίαν εἶναι τὴν πόλιν ὡς ἄριστον ὂν ὅτι μάλιστα πᾶσαν
[τὴν πόλιν πᾶσαν ὡς ἄριστον ὅτι μάλιστα]· λαμβάνει γὰρ ταύτην τὴν
ὑπόθεσιν ὁ Σωκράτης. [ARIST. Pol. 1261a.15 – 16]
6
καίτοι φανερόν ἐστιν ὡς προϊοῦσα καὶ γινομένη μία μᾶλλον οὐδὲ
πόλις ἔσται· [ARIST. Pol. 1261a.16 – 18]
7
πλῆθος γάρ τι τὴν φύσιν ἐστὶν ἡ πόλις͵ Aristotel, γινομένη τε [δὲ]
μία μᾶλλον οἰκία μὲν ἐκ πόλεως ἄνθρωπος δ΄ ἐξ οἰκίας ἔσται· [ARIST.
Pol. 1261a.18 – 20]