298
5
10
15
[349]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI III LIBER VII
Solutio eorum, quae Aristoteles
in activa philosophia Platoni obiecit
Hactenus non sine magno labore ac pene nausea prosecuti
sumus ea, quae Aristoteles tum in divinis, tum in naturae rebus
Platoni obiecit perperam. Modo est propositumpersequi ea, quae
in politica philosophia a praeceptore tradita discipulus reprehen-
dit, perpendereque quanta vi rationeque in ea sit invectus.
Itaque 1. Politico
i
, capite ultimo scripsit in hunc modum:
1
ne-
que eadem temperantia mulieris et viri nec fortitudo nec iustitia, sicuti
putavit Socrates. Sed haec principalis fortitudo, illa ministra. Similiter
habet etiam de aliis
. Id autem visum est Socrati 5. Rei publicae hac
scilicet ratione:
2
Fatemini oportere unumquemque natura, unum quid
suum agere
. Et:
3
aliam naturam, aliud oportere curare
. Ex his intulit
virum et mulierem eiusdem, non alterius esse naturae nullaque
alia in re inter se differre, quam quod vir premat, femina pariat.
Ergo eadem natura cum sint, eadem doceri debent. Neque vero
non vera est minor propositio, cum sexu tantum mas et fοemina
differant, non specie, non corporis forma, non anima, non ani-
1
καὶ οὐχ ἡ αὐτὴ σωφροσύνη γυναικὸς καὶ ἀνδρός͵ οὐδ΄ ἀνδρεία
καὶ δικαιοσύνη͵ καθάπερ ᾤετο Σωκράτης͵ ἀλλ΄ ἡ μὲν ἀρχικὴ ἀνδρεία,
ἡ δ΄ ὑπηρετικὴ [corr. ex ὑπηρατική]. ὁμοίως δ΄ ἔχει καὶ περὶ τὰς ἄλλας.
[ARIST. Pol. 1260a.21 – 24]
2
ὡμολογεῖτε δεῖν κατὰ φύσιν ἕκαστον ἕνα ἓν τὸ αὑτοῦ [ῷ
αὐτοῦ]πράττειν. [PLATO, R. 453.b.4 – 5]
3
ἄλλην φύσιν ἄλλο δεῖν ἐπιτηδεύειν. [corr. ex ἐπιδηδεύειν] [PLA-
TO, R. 453.e.3]
i
Nije riječ o Platonovu
Državniku
, nego o Aristotelovoj knjizi
Politica,
a Petrić je obično citira kao
Politicorum
<
libri
>.
20