Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 338

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
292
ait:
καὶ ἀναπληροῦν αὐτήν
85
,
et replens ipsam
. Et incipit sane ab
expiratione:
86
Rursus respirationis inspiciamus passionem, quibus
utens causis talis facta est, qualis nunc est. In hunc modum ergo. Quo-
niam vacuum nullum est, in quod latorum possit ingredi quippiam,
spiritus fertur a nobis extra
. Nam et haec et quae sequuntur clare
indicant necesse esse prius expirationem, postea inspirationem
fieri, nam etiam rursus:
87
Quare ex pectore et pulmone extra exiens
spiritus, rursus ab aere, qui circa corpus est, intra per raras carnes in-
trante et compulso fit plenum
. Et iterum:
88
Rursus expulsus aer et per
os extra exiens, intra respirationem compellit
. Prior ergo ex Platonis
sententia expiratio inspiratione. Falsa ergo et ridicula Aristotelis
obiectio fuit.
Illud autem quod addit:
89
Praeterea cuius gratia haec insunt
animalibus (dico autem inspirare et respirare) nihil dixerunt, qui hoc
modo dicunt
. Falsum ut superiora omnia est. Haec enim Platonis
verba sunt:
90
Omne autem hoc opus et passio haec nostro corpori facta
est, humectato et refrigerato, ut nutriatur et vivat
. Quae sane verba
causam dicunt inspirationis atque expirationis clare.
Quod vero Aristoteles amplius obiicit:
91
Praeterea absurdum
caloris exitum per os et rursus ingressum non latere nos
. Ridiculum
85
καὶ ἀναπληροῦν αὐτὴν, [PLATO, Ti.79.b.6 – 7]
86
πάλιν {δὲ} τὸ τῆς ἀναπνοῆς ἴδωμεν πάθος͵ αἷς χρώμενον αἰτίαις
τοιοῦτον γέγονεν οἷόνπερ τὰ νῦν ἐστιν. ὧδ΄ οὖν ἐπειδὴ κενὸν οὐδέν
ἐστιν εἰς ὃ τῶν φερομένων δύναιτ΄ ἂν εἰσελθεῖν τι ͵ τὸ δὲ [τότε] πνεῦμα
φέρεται παρ΄ ἡμῶν ἔξω. [PLATO, Ti. 79.a.5 – b.2]
87
διὸ δὴ {τὸ} τῶν στηθῶν καὶ τὸ τοῦ πνεύμονος ἔξω μεθιὲν τὸ
πνεῦμα πάλιν ὑπὸ τοῦ περὶ τὸ σῶμα ἀέρος͵ εἴσω διὰ μανῶν τῶν σαρκῶν
δυομένου καὶ περιελαυνομένου͵ γίνεται πλῆρες. [PLATO, Ti. 79.c.2 – 4]
88
αὖθις δὲ ἀποτρεπόμενος ὁ ἀὴρ καὶ διὰ τοῦ σώματος ἔξω ἰὼν
[corr. ex ἰὸν] εἴσω τὴν ἀναπνοὴν περιωθεῖ. [PLATO, Ti. 79.c.5 – 6]
89
ἔτι δὲ {τὸ} τίνος [τινὸς] ἕνεκα ταῦτα ὑπάρχει τοῖς ζῴοις (λέγω δὲ
τὸ <τε> ἀναπνεῖν καὶ τὸ ἐκπνεῖν) οὐδὲν εἰρήκασιν, οἱ τοῦτον τὸν τρόπον
λέγοντες. [ARIST. Resp. 472b.24 – 26]
90
πᾶν δὲ δὴ τό τ΄ ἔργον καὶ τὸ πάθος τοῦτο ἡμῶν τῷ σώματι
γέγονεν ἀρδομένῳ καὶ ἀναψυχομένῳ τρέφεσθαι καὶ ζῆν. [PLATO, Ti.
78.e.3 – 5]
91
ἔτι δ’ ἄτοπον τὸ τὴν μὲν τοῦ θερμοῦ διὰ τοῦ στόματος ἔξοδον καὶ
πάλιν εἴσοδον μὴ λανθάνειν ἡμᾶς. [ARIST. Resp. 472b.29 – 31]
5
10
15
20
1...,328,329,330,331,332,333,334,335,336,337 339,340,341,342,343,344,345,346,347,348,...454
Powered by FlippingBook