DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
284
10
est? Exstinguitur enim vel in humido vel frigido calidum et siccum,
qualis videtur in anthracibus ignis et flamma, quorum neutrum lumini
videtur inesse. Si ergo inest quidem, sed quia quiete latet nos, oportebat
interdiu et aqua extingui lumen et in frigoribus magnis maxime fie-
ri tenebras, flamma ergo et ignita corpora patiuntur hoc, nunc autem
nihil accidit tale
.
Obiectio communis est contra Empedoclem et Platonem.
Uterque dixerat visionem fieri igne, id est lumine ex oculis exeun-
te: lumine, cum aere tamquam
cognato
,
συγγενεῖ
commixto
xxii
,
visionem fieri. Empedocles uti ex carminibus mox ibi ab eo alla-
tis laternae exemplum adduxerat uterque asseverat in tenebris
oculos non cernere, causam attulerat Plato his verbis:
72
Abeun-
te vero in noctem cognato igne desecatur: ad dissimile enim exiens et
alteratur ipsum et extinguitur, connatum non est vicino aeri factum,
utpote ignem non habenti
.
An visio per radiorum emissionem ex oculis aut per specie-
rum intromissionem in oculos fiat, magna quaestio est magnis
multisque ingeniorum viribus utrimque a Peripateticis Platoni-
cisque hisque faventibus medicis atque perspectivis diu agitata.
Quam etiamsi ex hoc loco nata sit, non est tamen in praesentia
animus discutere, quia nihil ad rem propositam pertineat.
Sed obiectionem ab Aristotele factam discutiamus. Negat
ignem istum visivum, id est lumen tenebris extingui, ignem
enim, qui calidus et siccus sit, non nisi contrariis humido ac fri-
gido extingui. Contra metaphoram pugnare Aristoteles videtur:
quando lumen ignis talis non sit, qualis is, qui calidus et siccus
est.
Sane Timaeus Locrus libello De mundi anima tres ignis spe-
cies facit: anthraca, flamma, lumen, eas Theophrastus quoque
libro De igne amplectitur. Hippocrates libro primo De diaeta ca-
72
ἀπελθόντος δ’ εἰς νύκτα τοῦ συγγενοῦς πυρὸς ἀποτέτμηται.
πρὸς γὰρ ἀνόμοιον [corr. ex ὅμοιον] ἐξιὸν ἀλλοιοῦται τε αὐτὸ καὶ
κατασβέννυται͵ συμφυὲς οὐκέτι [οὔκ ἐστι] τῷπλησίον ἀέρι γιγνόμενον͵
ἅτε πῦρ οὐκ ἔχοντι. [PLATO, Ti.45.d.3 – 6]
xxii
Corr. ex commixo
5
15
20
25
30