DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
290
infert:
82
Eadem vero patiens et eadem retribuens semper circulo, ita
concussum, hinc et hinc effectum ab utrisque respirationem et expira-
tionem fieri praebet
.
Nonne modum respirationis in his docuit Plato clare et aper-
te, etiamsi metaphoris aliquot sit usus? Et modum, quo servare-
tur animalium calor et non pedestrium solum, sed omnium ani-
malium, id enim significat cum dicit:
τὸ θνητὸν ζῶον, πᾶσι τοῖς
ζώοις, πᾶν ζῶον
,
mortale animal, omne animal, omnibus animalibus
.
Quare ridiculum est cum Aristoteles subiicit:
83
Si enim solis respi-
ratio inest pedestribus, dicenda causa est cur solis? Si vero etiam aliis,
modus autem alius, de hoc quoque determinandum, quomodo possint
respirare omnia
. Non enim de solis pedestribus Plato locutus est,
sed de animalibus omnibus.
Quod autem subdit
πλασματώδης ὁ τρόπος τῆς αἰτίας
xxvi
,
fictivus modus causae
, quia scilicet:
84
Accidit ita putantibus prius
inspirationem fieri quam expirationem
. Id autem absurdum esse,
quia
τελευτῶντες δὲ ἐκπνέουσιν
xxvii
morientes expirant
,
ὥστ΄
ἀναγκαῖον εἶναι τὴν ἀρχὴν ἐκπνοήν
xxviii
Itaque necesse est esse
a principio expirationem
. Nulla autem necessitas cogit facta respi-
ratione iuxta Platonis modum inspirationem priorem fieri expi-
ratione. Imo potius contrarium [348] necesse est evenire. Nam
cum ignis sedes plena sit, nullam rem admittit: at loco per expi-
rationem facto alius ingreditur aer eumque replet, quod et ipse
82
τὸ δὲ τὰ αὐτὰ πάσχον καὶ τὰ αὐτὰ ἀνταποδιδὸν ἀεί, κύκλον
οὕτω σαλευόμενον, ἔνθα καὶ ἔνθα ἀπειργασμένον ὑπ΄ ἀμφοτέρων τὴν
ἀναπνοὴν καὶ ἐκπνοὴν γίγνεσθαι παρέχεται. [PLATO, Ti. 79.e.7 – 9]
83
εἰ μὲν μόνοις [μόνον] τὸ τῆς ἀναπνοῆς ὑπάρχει τοῖς πεζοῖς͵
λεκτέον τὴν αἰτίαν τοῦ μόνοις. εἰ δὲ καὶ τοῖς ἄλλοις͵ ὁ δὲ τρόπος
ἄλλος͵ καὶ περὶ τούτου διοριστέον [corr. ex διωριστέον]͵ εἴπερ δυνατὸν
ἀναπνεῖν πᾶσιν. [ARIST. Resp. 472b.9 – 12]
84
συμβαίνει {δὲ} τοῖς οὕτως οἰομένοις πρότερον τὴν ἐκπνοὴν
[εἰσπνοὴν] γίνεσθαι τῆς εἰσπνοῆς [ἐκπνοῆς]. ARIST. Resp. 472b.20 – 21
xxvi
ARIST. Resp.472b.12.
xxvii
ARIST. Resp. 472b.23.
xxviii
ὥστε ἀναγκαῖον εἶναι τὴν ἀρχήν /Petrić - ἐκπνοήν - iskrivljuje
citat/ εἰσπνοήν. [ARIST. Resp. 472b.23 – 24]
5
10
15
20