DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
274
Sed ad alia non minora mendacia transeamus. Habet 4. Phy-
sico capite 2:
53
Ideo etiam Plato materiam et regionem idem ait esse
in Timaeo. Susceptivum namque et regionem unum et idem, alio modo
ibi dicens susceptivum, et in iis, quae dicuntur non scripta dogmata,
attamen locum et regionem idem pronunciavit
. Falsa sunt haec om-
nia. Nam cum Plato in Timaeo de idea locutus esset et forma ab
ea participata: ostendere est aggressus in quo forma haec consi-
steret, idque materiam statuit his verbis:
54
Tunc enim duas species
distinximus, nunc vero tertium aliud genus nobis declarandum. Duo
enim sufficientia erant ad ea, quae prius dicta fuerant. Unum quidem
ut exempli species suppositum intelligibile et semper secundum idem
existens: imitationem vero exempli secundum generationem habens et
visibile. Tertium autem tunc non distinximus. Putantes duo habere
sufficienter: nunc vero ratio videtur cogere arduam et obscuram spe-
ciem, conari sermonibus manifestare, quam ergo habens potentiam et
naturam ipsum putandum? Talemmaxime omnis esse generationis sus-
ceptaculum veluti nutricem
.
Materia ergo [345] tertia haec species est, de qua postquam
multa verbis multis disseruisset, addit:
55
Omnia vero suscipientis
corpora naturae
et
56
suscipit enim semper omnia
. Et cum dixisset:
57
53
διὸ καὶ Πλάτων τὴν ὕλην καὶ τὴν χώραν τὸ αὐτό φησιν εἶναι ἐν
τῷ Τιμαίῳ. τὸ γὰρ μεταληπτικὸν καὶ τὴν χώραν ἓν καὶ ταὐτόν [ταυτόν].
ἄλλον τε τρόπον ἐκεῖ λέγων τὸ μεταληπτικὸν καὶ ἐν τοῖς λεγομένοις
ἀγράφοις δόγμασιν͵ ὅμως τὸν τόπον καὶ τὴν χώραν τὸ αὐτὸ ἀπεφήνατο.
[ARIST. Ph. 209b.11 – 16]
54
τότε μὲν γὰρ δύο εἴδη διειλόμεθα͵ νῦν δὲ τρίτον ἄλλο γένος ἡμῖν
δηλωτέον. τὰ μὲν γὰρ δύο ἱκανὰ ἦν ἐπὶ τοῖς ἔμπροσθεν λεχθεῖσιν͵ ἓν
μὲν ὡς παραδείγματος εἶδος ὑποτεθέν, νοητὸν [ὑποτεθὲν νοητὸν] καὶ
ἀεὶ κατὰ ταὐτὰ [ταυτὰ] ὄν͵ μίμημα δὲ παραδείγματος δεύτερον͵ γένεσιν
ἔχον καὶ ὁρατόν, τρίτον δὲ τότε {μὲν} οὐ διειλόμεθα͵ νομίσαντες τὰ
δύο ἕξειν ἱκανῶς. νῦν δὲ ὁ λόγος ἔοικεν εἰσαναγκάζειν χαλεπὸν καὶ
ἀμυδρὸν εἶδος ἐπιχειρεῖν λόγοις ἐμφανίσαι [ἐμφανῆσαι]. τίνα οὖν ἔχον
δύναμιν καὶ φύσιν αὐτὸ ὑποληπτέον; τοιάνδε μάλιστα πάσης εἶναι
γενέσεως ὑποδοχὴν αὐτὴν [αὐτὸν] οἷον τιθήνην. [PLATO, Ti. 48.e.3
– 49.a.6]
55
τῆς δὲ πάντα δεχομένης σώματα φύσεως. [PLATO, Ti. 50.b.6]
56
δέχεται {τε} γὰρ ἀεὶ τὰ πάντα. [PLATO, Ti. 50.b.8]
57
τὰ δ’ εἰσιόντα καὶ ἐξιόντα. [PLATO, Ti. 50.c.4 – 5]
5
10
15
20