DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
270
15
10
nerentur, ossibus vero ossa et hoc secundum eandem rationem, etiam
aliis, ea, qua ipsis propria sunt, singulis accedant, tunc quidem mo-
lem, qua pauca est postea multam fieri, atque ita fieri parvum hominem
magnum
. Haec quidem ex Phaedone allata sunt ad refellendum
Aristotelis mendacium, quo asserebat Platonem de incremento
nihil tractasse.
Nec minus mendacii convincitur, cum ait illumde alteratione
non scripsisse, namque in Theaeteto haec scripta sunt:
49
Quando
fuerit quidem in eodem, senescit autem, vel nigrum ex albo, vel durum
ex molli fiat, vel aliam alterationem alteretur, num quid non dignum
est aliam speciem dicere motionis?
Neque vero quicquam sublimius hoc Aristoteles de altera-
tione docuit capite 4. primo De generatione:
50
Alteratio quidem est
quando manente subiecto sensibili mutatur in ipsius passionibus vel
contrariis
[344]
vel intermediis
. Nam quod hic (manente subiecto)
dixit, Plato illis (in eodem) expressit, Aristoteles (sensibili) nulla
necessitate adiunxit, nullum enim subiectum est, quod sensibile
non sit. Passiones vero contrarias, quas hic ait Plato exemplis ni-
gri et albi, duri et mollis, et alia illa alteratione explicuit et Legum
10. eadem de re:
51
Secundos opifices rursus assumentes motus corpo-
rum ducunt omnia in incrementum et decrementum et secretionem et
concretionem et his consequentes caliditates
et reliquos.
Apertissima ergo sunt haec Aristotelis mendacia nec ea po-
test quisquam excusare, etiam si dicat Aristotelem illud in Plato-
ne reprehendisse, quod non vere de osse et carnibus tractasset,
tum de incremento atque alteratione, haec enim cautela Aristote-
licis verbis non quadrat, in quibus omnino absolute negat de his
a Platone traditum quicquam fuisse.
49
ὅταν δ’ ᾖ μὲν ἐν τῷ αὐτῷ͵ γηράσκῃ δέ͵ ἢ μέλαν ἐκ λευκοῦ, ἢ
σκληρὸν ἐκ μαλακοῦ γίγνηται͵ ἤ τινα ἄλλην ἀλλοίωσιν ἀλλοιῶται͵ ἆρ’
οὐκ ἄξιον ἕτερον εἶδος φάναι κινήσεως; [PLATO, Tht. 181.c.9 – d.3]
50
ἀλλοίωσις μέν ἐστιν͵ ὅταν ὑπομένοντος τοῦ ὑποκειμένου͵
αἰσθητοῦ ὄντος͵ μεταβάλλῃ ἐν τοῖς αὑτοῦ [αὐτοῦ] πάθεσιν͵ ἢ ἐναντίοις
οὖσιν, ἢ μεταξύ. [ARIST. GC 319b.10 – 12]
51
τὰς δευτερουργοὺς αὖ παραλαμβάνουσαι κινήσεις σωμάτων
ἄγουσι πάντα εἰς αὔξησιν καὶ φθίσιν καὶ διάκρισιν καὶ σύγκρισιν καὶ
τούτοις ἑπομένας θερμότητας. [PLATO, Lg. 897.a.4 – 7]
5
20
25