DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
266
20
puram et levem commiscuit et humefecit medulla et post hoc in ignem
ipsum imponit, post id in aquam tingit, rursus in ignem, rursus in
aquam, transferens vero ita multoties in utrumque
[343]
ab utrisque
effecit
. Haec ossis ab opifice Deo, tamquam ab artifice ferrario
fabrefactio carnis vero haec alia:
45
Haec meditatus noster effector
xiii
,
aqua quidem ac igne et terra commiscens et cooptans ex acido et sal-
so, componens fermentationem et submiscens illis carnem humidam et
mollem confecit
. Quod vero Aristoteles addit (
vel aliorum aliquid
talium
), non aliud opinor intelligit quam generationem partium
similarium Platonem non attigisse.
At post carnem nervi quoque formationem descripsit:
46
Ner-
vorum vero naturam ex osse et carne azima temperatura unam
xiv
ex
ambobus mediam potentia contemperavit flavum colorem adhibens.
Unde intentionem et tenaciorem carnibus, molliorem vero ossibus et
humidiorem fabrefecit potentiam nervos
.
Similia de venis, medullis aliisque similaribus partibus per-
tractavit, non minus etiam de dissimilaribus, capite, cerebro, ore,
naso, pectore, corde, pulmone, hepate, liene, alvo, ventre, digitis,
unguibus, capillis est prosecutus. Neque solum de partibus, sed
de humoribus quoque, unde similares primo generantur sangui-
ne, bile, phlegmate, melancholia, ichore disseruit.
Cum autem id sit verissimum, quae fuit Aristotelis audacia
affirmare Platonem, quo modo carnes vel ossa vel aliorum quid
talium nihil?
45
ταῦτα ἡμῶν διανοηθεὶς ὁ κηροπλάστης͵ ὕδατι μὲν καὶ πυρὶ καὶ
γῇ συμμείξας καὶ συναρμόσας͵ ἐξ ὀξέος [ὀξέως] καὶ ἁλμυροῦ ξυνθεὶς
ζύμωμα [corr. ex ζήμωμα] ὑπομίξας αὐτοῖς͵ σάρκα ἔγχυμον καὶ
μαλακὴν συνέστησε. [PLATO, Ti. 74.c.5 – d.2]
46
τὴν δὲ τῶν νεύρων [corr. ex νευρῶν] φύσιν ἐξ ὀστοῦ καὶ σαρκὸς
ἀζύμου κράσεως μίαν ἐξ ἀμφοῖν μέσην δυνάμει συνεκεράσατο͵ ξανθῷ
χρώματι προσχρώμενος. ὅθεν συντονωτέραν μὲν καὶ γλισχροτέραν
σαρκῶν͵ μαλακωτέραν δ’ ὀστῶν ὑγροτέραν τε ἐκτήσατο δύναμιν
νεῦρα· [PLATO, Ti. 74.d.2 – 6]
xiii
Corr. ex effictor
xiv
Corr. ex unum
5
10
15