DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
258
15
10
tur passiones et proprietates habent et falsa illa sunt:
32
Si sane im-
possibilium est, utraque parte nullam habente gravitatem ambo habere
gravitatem
. Falsum inquam hoc est et suae philosophiae maxime
contrarium. In qua elementa ipsa gravitatem et levitatem habent
et corpora sunt: et composita ex materia et forma, at materia, at
forma partes utraeque componentes, quam nam gravitatem aut
levitatem habent? Ubi nos hanc rem docuit?
Elementa corpora sunt ex materia et forma constantia ac ubi
nos docuit materiam esse corpus? Formam esse corpus? Si haec
corpora non sunt, sed incorporeae utraeque et elementa ex eis
conficiuntur, corpora sunt, ex incorporeis ergo corpora efficiun-
tur? Ex non gravibus, ex non levibus, gravia et levia?
Falsum ergo est, hoc esse impossibilium eadem esset ratio, si
puncta Plato et lineas superficierum principia faceret, (quod nos
negamus prorsus eum facere), gravia et levia fieri Aristotelica
doctrina et exemplo fierent nulla impossibilitate.
Sed et illud non multo acutiore ingenio autem acuto iudi-
cio obiectum est:
33
Praeterea si multitudine graviora corpora superfi-
cierum, sicut in Timaeo determinatum est
. Namque primo quidem
haec
οὐ σαφῶς εἴρηκεν
, duplicem enim ac ambiguum habent
sensum, possunt enim commode accipi, ut significent multitudi-
ne superficierum graviora corpora esse, atque etiam multitudine
corpora esse graviora quam superficies, itaque in idem vitium
cadit manifeste, quod in Platone accusaverat, secundo falsa quo-
que sunt.
Neutrum enim horum determinavit in Timaeo Plato. Habet
ille quidem haec verba de igne agens:
34
Praeterea levissimum ex
paucissimis constitutus iisdem partibus
. Partes autem has non quas-
vis superficies intelligit, sed bases tantum. Sic enim paulo ante
32
εἰ δὴ τῶν ἀδυνάτων ἐστὶ ἑκατέρου μέρους μηδὲν ἔχοντος βάρος,
τὰ ἄμφω ἔχειν βάρος. [ARIST. Cael. 299a.25 – 26]
33
ἔτι εἰ μὲν πλήθει βαρύτερα τὰ σώματα τῶν ἐπιπέδων͵ ὥσπερ ἐν
τῷ Τιμαίῳ διώρισται. [ARIST. Cael. 299b.31 – 300a.1]
34
ἔτι τε [δ’] ἐλαφρότατον͵ ἐξ ὀλιγίστων συνεστὸς τῶν αὐτῶν
μερῶν. [PLATO, Ti. 56.b.1 – 2]
5
20
25