DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
250
10
5
ret vero propter illa, alias aliud,
atque illud:
17
ingredientia et exeuntia
semper
. Nonne haec et determinate et etiam clare scripsit?
Et quod etiam (ab elementis sit separata) quando (ingre-
dientia et exeuntia) nominat, quando (alias aliam videri) scribit?
Quando in quo ingenerata singula ipsorum apparet? Et rursus
(inde pereunt) et haec contraria esse quoque docet:
18
Qualecum-
que aliquod calidum aut album aut etiam quodcumque contrariorum
.
Nonne eam non solum ab elementis separatam clare dicit? Sed
ab omnibus etiam rerum formis, quando omnes et ineuntes et
exeuntes recipit et amittit?
Sed et hoc et clare et determinate:
19
Ignem quidem ubique eius
ignita pars videtur, humefacta vero aqua: terram vero et aerem, in
quantum imagines horum receperit
.
Neque vera est illa obiectio:
Οὐδὲ χρῆται οὐδενί
neque utitur
ullo
. Utitur enim omnibus et elementis, [340] ut modo visum est,
et compositis etiam, ut toto Timaei progressu patet. Utitur etiam
alterius in alterum transitu:
20
Circulum in hunc modum tradentia in
se invicem, ut videtur, generationem
.
Neque etiam illud verum est, quod ait:
21
Dicens esse subiectum
vocatis elementis prius, veluti aurum operibus aureis
. Non enim auri
exemplum adduxit Plato, ut ostenderet materiam, ita subici ele-
mentis, uti aurum aureis operibus, sed ut ostenderet materiam,
etiamsi diversis subiiciatur formis, eandem esse materiam, sicuti
aurum semper aurum est, etiamsi figuras in diversas transfigu-
17
τὰ δ’ εἰσιόντα καὶ ἐξιόντα {τῶν ὄντων} ἀεὶ {μιμήματα}. [PLATO,
Ti. 50.c.4 – 5]
18
τὸ δ’ ὁποιονοῦν τι͵ θερμὸν ἢ λευκὸν ἢ καὶ ὁτιοῦν τῶν ἐναντίων.
[PLATO, Ti. 50.a.2 – 3]
19
πῦρ μὲν ἑκάστοτε αὐτοῦ τὸ πεπυρωμένον μέρος φαίνεσθαι.
τὸ δὲ ὑγρανθὲν [corr. ex ὑγραντὲν] ὕδωρ͵ γῆν δὲ καὶ ἀέρα καθ΄ ὅσον
[καθόσον] ἂν μιμήματα τούτων δέχηται. [PLATO, Ti. 51.b.4 – 6]
20
κύκλον τε [δ’] οὕτω διαδιδόντα εἰς ἄλληλα͵ ὡς φαίνεται͵ τὴν
γένεσιν. [PLATO, Ti. 49.c.6 – 7]
21
φήσας εἶναι ὑποκείμενον {τι} τοῖς καλουμένοις στοιχείοις
πρότερον͵ οἷον χρυσὸν τοῖς ἔργοις τοῖς χρυσοῖς. [ARIST. GC 329a.15
– 17]
15
20