DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
240
20
10
5
cat ea quae sibi de bono scripta sunt ex Platonis colloquiis, in quibus
narrat Pythagoreas et Platonicas de entibus opiniones
. Idem Philopo-
nus confirmat ad hunc ipsum locum:
3
Quae de bono inscripta sunt,
de philosophia dicit, in illis vero non scriptas collocutiones Platonis
recenset Aristoteles.
iv
Sed hoc loco uterque interpres labitur intelligens haec, quae
de philosophia dicuntur, de Aristotelicis dici, cum de Platonicis
intelligenda sint, quod ex continuatione Aristotelicorum verbo-
rum apparet, quae sunt:
4
Eodem modo in Timaeo Plato animam ex
elementis facit, cognosci enim simili simile, res vero ex principiis esse,
similiter vero et in iis, quae de philosophia determinata sunt, ipsum
quidem animal ex unius idea et prima longitudine et latitudine et pro-
funditate, alia vero similiter
. Tota enim haec cum sequentibus [338]
aliquot sententiae Platonicae relatio est.
At non solum interpretes hi hoc loco lapsi sunt, sed etiam
superiore nihil firmi afferunt, cum aiunt in non scriptis Platonis
dogmatibus dogma fuisse hoc de magno et parvo? Nam etiam
si Heraclides atque Estiaeus id in literas retulerunt, aenigmatice
dicta fuisse sunt attestati. At si aenigma fuit, fuerat prius Ari-
stoteli aenigmatis sententia aperienda, dein, si cum veritate non
staret, reprehendenda. Sed suummorem secutus nihil aliud pen-
si habens, quam ut in alios inveheretur, quoquo modo tantum
invectus est.
Fuit ergo aenigmaticum hoc Platonis de magno ac parvo
dogma ab Aristotele aperiendum, quod si Plato ipse aperuisset,
alia longe sententia latens appareret, quam si iudicasset ipse li-
3
τὰ Περὶ τοῦ ἀγαθοῦ ἐπιγραφόμενα Περὶ φιλοσοφίας λέγει,
ἐν ἐκείνοις δὲ τὰς ἀγράφους συνουσίας τοῦ Πλάτωνος ἱστορεῖ ὁ
Ἀριστοτέλης· [PHLP. in de An. 15.75.34 – 35]
4
τὸν αὐτὸν δὲ τρόπον ἐν τῷ Τιμαίῳ Πλάτων τὴν ψυχὴν ἐκ τῶν
στοιχείων ποιεῖ, γινώσκεσθαι γὰρ [τῷ] ὁμοίῳ ὅμοιον͵ τὰ δὲ πράγματα
ἐκ τῶν ἀρχῶν εἶναι. ὁμοίως δὲ καὶ ἐν τοῖς περὶ φιλοσοφίας [φιλοσοφίαν]
διωρίσθη͵ αὐτὸ μὲν τὸ ζῷον ἐκ [αὐτῆς τῆς] τοῦ ἑνὸς ἰδέας καὶ τοῦπρώτου
μήκους καὶ πλάτους καὶ βάθους͵ τὰ δ΄ ἄλλα ὁμοιοτρόπως. [Usp.ARIST.
de An. 404b.16 – 21]
iv
Corr. ex
Aristoteles
?
15
25