DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
230
et posterius dicebant, quare neque numerorum ideam astruxerunt
. Id
nusquam est apud Platonem, neque etiam apud eum est quod
τὸ
ἀγαθόν
,
bonum
sit
in singulis praedicamentum. In quibus etiam-
si sit bonum, quid est, quod infert non esse in his communem
aliquam ideam? Quasi idem sit idea et bonum. Haec vero lon-
gissime inter se distant. Bonum enim ipse Deus est. Ideae sunt
prima entia, et si alio significatu bonum per omnia dicatur prae-
dicamenta, nihil habet rei cum idea.
Neque sequitur, etiamsi eorum, quae sub una idea sunt,
unam esse scientiam, ut eorum, quae sub bono sunt, scientias
esse diversas. Quod vero dubitare ait, quid sibi velint:
90
Ipsum
singulum siquidem in ipshomine et homine una et eadem ratio est ho-
minis
. [336] Dubitatio futilis, nam si nostratem hominem defi-
nias, aies esse animal rationale risibile, mortale, quorum nullum
ipshomini convenit: falsum ergo eandem esse rationem.
Neque verum est:
91
Quatenus enim homo, nihil different
. Cum
nulla essentialia eorum eadem sint, illa incorporea, haec corpo-
rea: illa vere substantia, haec umbra.
Neque itidem verum est:
92
Neque quia aeternum est, magis
xxii
bonum erit
. Docuit enim De ente capite ultimo aliud esse genere
incorruptibile a corruptibili. Talia autem quo ad perfectionem
magis et minus clare suscipiunt. Nam si ratio Aristotelis vera es-
set, verum quoque esset coelum non esse hisce nostratibus per-
fectius.
Neque exemplum quadrat:
93
Neque albius, durabilius diali
:
namque nullam habet durabile rationem aut proportionem ad
aeternum, et durabile et diali eiusdem generis sunt.
90
αὐτοέκαστον [τὸ αὐτὸ ἕκαστον]͵ εἴπερ ἔν τε αὐτοανθρώπῳ [τῷ
αὐτ’ ἀνθρώπῳ] καὶ {ἐν} ἀνθρώπῳ εἷς καὶ ὁ αὐτὸς λόγος ἐστὶν ὁ τοῦ
ἀνθρώπου. [ARIST. E N 1096a.35 – b.2]
91
ᾗ γὰρ ἄνθρωπος͵ οὐδὲν διοίσουσιν· [ARIST. E N 1096b.2]
92
οὐδὲ τῷ ἀίδιον εἶναι μᾶλλον ἀγαθὸν ἔσται. [ARIST. E N 1096b.3
– 4]
93
μήτε λευκότερον τὸ πολυχρόνιον [πολυχρονιώτερον] τοῦ
ἐφημέρου. [ARIST. E N 1096b.4 – 5]
xxii
Corr. ex
est magis
5
10
15
20
25