236
5
10
15
[337]
DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM
TOMI III LIBER VI
Aristotelica contra Platonem obiecta in physiologia
eorumque dilutiones
Plures in naturae philosophia quam in divina Aristoteles
contra praeceptorem cavillos effinxit, eos omnes praesenti libro
discutiendos nobis assumpsimus, itaque primo Physico, capite
4. Platonem obiurgat, quod principia naturae rerum, magnum ac
parvum uti materiam, unum vero uti formam statuerit. Magnum
autem et parvum duo esse infinita, infinitum essentiam per se
et principium tertio Physico capite 4. asserit Platonem posuisse.
Duo etiam illa infinita capite 6. confirmat, carpit id ipsum 4. Phy-
sico capite 2. libro autem 2. De generatione, capite 3. innuit Plato-
nem id quoque in Divisionibus sensisse. Idem clare repetit primo
Sapientiae capite 6:
1
Ut quidem materiam, magnum et parvum esse
principia, ut autem substantiam, unum
.
Ad hanc primam omnium obiectionem negamus penitus,
principia haec in Platonis libris reperiri usquam, omnes enim
eius libros habemus praeter Divisiones quasdam, quarum Ari-
stoteles uti modo diximus 2. De generatione capite 3. et forte pri-
mo De partibus capite 2. meminit. At hae forte sunt divisiones ab
eo in Sophista ac Politico factae, in quibus nihil tale de parvo aut
magno reperitur.
1
ὡς μὲν οὖν ὕλην τὸ μέγα καὶ τὸ μικρὸν εἶναι ἀρχάς͵ ὡς δ΄ οὐσίαν
τὸ ἕν· [ARIST. Metaph. 987b.20 – 21]
20