Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 290

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
244
20
10
vel violentum fuisse motum vel secundum naturam. Si vero secundum
naturam movebantur, necesse mundum fuisse
.
In Timaeo autem a Platone haec scripta sunt verba:
8
Volens
enim Deus bona quidem omnia, malum autem nullum esse, quatenus
posset ita sane omne, quantum erat visibile, assumens non quietum,
sed motum negligenter ac inordinate in ordinem id duxit ex inordina-
tione: putans illud hoc esse omnino melius
. In quibus quidem verbis
nulla est elementorum mentio, falsa ergo reprehensio, cum in id
intendatur, quod a Platone non est dictum, longe enim aliud est,
totum, quod visibile erat ab elementis, poterat esse chaos illud
confusum, poterat ignis, aqua, terra, confusa indistincta omnia,
hoc primum falsum, secundum
v
deinde, motum visilis huius
non est necesse fuisse vel violentum vel naturale. Nam non con-
stituto adhuc mundo nulla erat natura, ideoque nihil secundum
naturam fiebat, quare nec oppositum illi violentum.
Ruunt ergo et haec et quae ex hac divisione sequuntur, ta-
men illud quoque:
9
Adhuc vero interrogaret aliquis
. Utrum possi-
bile vel impossibile esset, cum inordinate moverentur, misceri
ad invicem, ita ut inde enascerentur: qualia secundum naturam
enata videmus, vana enim est et interrogatio et cavillatio haec,
nihil enim tale Plato constituit ex eo motu aut post eum motum,
sed omnia ab opifice essent genita et distincta.
Neque locum habet, quod subnectit, inordinatum illud nihil
aliud esse, quam praeter naturam. Nulla namque, ut diximus,
adhuc natura erat, ideo praeter naturam nihil fiebat: contraria
enim simul sunt uno existente et alterum existit, altero non exi-
8
βουληθεὶς γὰρ ὁ θεὸς ἀγαθὰ μὲν πάντα͵ φλαῦρον δὲ μηδὲν εἶναι
κατὰ δύναμιν͵ οὕτω δὴ πᾶν ὅσον ἦν ὁρατὸν παραλαβὼν οὐχ ἡσυχίαν
ἄγον ἀλλὰ κινούμενον πλημμελῶς καὶ ἀτάκτως͵ εἰς τάξιν αὐτὸ ἤγαγεν
ἐκ τῆς ἀταξίας͵ ἡγησάμενος ἐκεῖνο τούτου πάντως ἄμεινον. [PLATO,
Ti. 30.a.2 – 6]
9
ἔτι δὲ τοσοῦτον ἐπανέροιτ΄ ἄν τις. [ARIST. Cael. 300b.25 – 26]
v
Corr. ex secundam
5
15
25
1...,280,281,282,283,284,285,286,287,288,289 291,292,293,294,295,296,297,298,299,300,...454
Powered by FlippingBook