Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 300

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
254
15
10
que primo Physico capite 7. ad idem hoc propositum adducta:
ἀμούσου, μετασχηματίσεως
viii
͵ προσθέσεως, ἀφαιρέσεως,
συνθέσεως, ἀλλοιώσεως, ἀταξίας, ἀμορφίας, ἀσχημοσύνης
,
inepti
ix
, transfigurationis, additionis, ablationis, compositionis, altera-
tionis, inordinationis, informitatis, infigurationis?
Quae itidem non
tantum essentiales formae non sunt, sed ne accidentales quidem,
cum omnes sint privationes.
Cur itidem subiectum ac materiam harum aes et lapidem et
ipsummet aurum in Platone reprehensum pro materiae declara-
tione affertur? Sed verba illa ultima:
25
Sed elementis existentibus
solidis usque ad superficies facit resolutionem: impossibile vero mate-
riam primam superficies esse
, non minus sunt detorta quam reliqua
omnia.
Neque enim id vult Plato, ut superficies sint prima materia,
eam enim descripserat:
26
Invisibilem quandam speciem et informem,
omnium susceptivam
. Quae passiones nec pyramidi nec trigonis
nec superficiebus aliis convenire possunt superficiesque has non
materiae tribuit Plato, sed elementis, non quatenus ipsis materia
subiiciatur parsque illius ignita ignis sit et humida sit aqua, sed
quatenus corpora sunt, sic enim post absolutam materiae tracta-
tionem scribit de elementis:
27
Primum quidem sane ignis et terra
et aqua et aer, quod corpora sunt, manifestum cuique corporis autem
forma omnis etiam profundum habet, profundum rursus omnino ne-
cessarium est superficialem comprehendisse naturam, recta autem su-
25
ἀλλὰ τῶν στοιχείων ὄντων στερεῶν μέχρι ἐπιπέδων ποιεῖται
τὴν ἀνάλυσιν. ἀδύνατον δὲ {τὴν τιθήνην καὶ} τὴν ὕλην τὴν πρώτην τὰ
ἐπίπεδα εἶναι. [ARIST. GC 329a.21 – 24]
26
ἀόρατον εἶδος τὶ καὶ ἄμορφον͵ πανδεχές [PLATO, Ti. 51.a.7]
27
πρῶτον μὲν δὴ πῦρ καὶ γῆ καὶ ὕδωρ καὶ ἀὴρ ὅτι σώματά ἐστι ,
δῆλόν που καὶ παντί. τὸ δὲ τοῦ σώματος εἶδος πᾶν καὶ βάθος ἔχει. τὸ δὲ
βάθος αὖ πᾶσα ἀνάγκη τὴν ἐπίπεδον περιειληφέναι φύσιν· ἡ δὲ ὀρθὴ
τῆς ἐπιπέδου βάσεως ἐκ τριγώνων συνέστηκε. τὰ δὲ τρίγωνα πάντα
[ἅπαντα] ἐκ δυοῖν ἄρχεται [ἄρχονται] {τριγώνοιν}͵ μίαν μὲν ὀρθὴν
ἔχοντος [ἔχοντας], τὰς δὲ δύο ὀξείας· [PLATO, Ti. 53.c.4 – d.2]
viii
Corr. ex μετασχηματήσεως
ix
Corr. ex
ineptae
5
20
1...,290,291,292,293,294,295,296,297,298,299 301,302,303,304,305,306,307,308,309,310,...454
Powered by FlippingBook