DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. VI
260
dixerat:
35
Haec ergo omnia aliud habens paucissimas bases: mobilis-
simum necesse est natum esse atque secantissimum, acutissimum exi-
stens prorsus omnium et praeterea levissimum
. Neque ullum de gra-
vitate aut superficiebus habet verbum nec aliud quicquam, quo
aut multitudine superficierum corpora graviora fieri aut corpora
superficiebus graviora esse, possit quis vere asserere a Platone
fuisse dictum.
Multo autem minus illud Plato aut in Timaeo aut alibi dixit,
quod 2. De elementis capite 2. illi obiecit discipulus:
36
Dicunt enim
levius et gravius alii quidem, ut in Timaeo reperitur scriptum: gravius
quidem id, quod ex pluribus iisdem
[342]
constitutum, levius vero id,
quod ex paucioribus, sicuti plumbum plumbo, id quod plus, gravius, et
aes aere
. Neque enim haec exempla neque illa verba aut sententia
sunt in Timaeo scripta, neque eo loco est ullum de gravitate ver-
bum, nec de levitate plura quam ea, quae adduximus.
Neque vero scio an maiore audacia Aristoteles haec scripse-
rit, quam patientia Platonis sectatores falsa haec tot ac tanta tule-
rint. Nam de sectatoribus Aristotelis nihil mirum est, eos promp-
tissimos fuisse ad haec omnia credenda, quia maior auctoritati
apud plerosque homines, quam veritati locus est.
Huic cognata obiectio illa est, quam habet 3. Physico capite
5:
37
Loci vero species, differentia, sursum et deorsum, et ante et retro,
et dextrum et sinistrum, et haec non solum ad nos, et positione, sed
in ipso toto determinata sunt
. Contra Platonem etiamsi suppresso
35
ταῦτα οὖν δὴ [δὲ] πάντα͵ τὸ μὲν ἔχον ὀλιγίστας βάσεις
εὐκινητότατον ἀνάγκη πεφυκέναι͵ τμητικώτατόν τε {καὶ} ὀξύτατον ὂν
πάντῃ πάντων. ἔτι τε [δ’] ἐλαφρότατον. [PLATO, Ti. 56.a.6 – b.1]
36
λέγουσι γὰρ τὸ κουφότερον καὶ βαρύτερον οἱ μὲν ὥσπερ ἐν τῷ
Τιμαίῳ τυγχάνει γεγραμμένον͵ βαρύτερον μὲν τὸ ἐκ πλειόνων τῶν
αὐτῶν συνεστός [corr. ex συνεστῶσι]͵ κουφότερον δὲ τὸ ἐξ ἐλαττόνων͵
ὥσπερ μολίβδου μόλιβδος ὁ πλείων βαρύτερος καὶ χαλκοῦ χαλκός.
[ARIST. Cael. 308b.3 – 8]
37
τόπου δὲ εἴδη καὶ διαφοραὶ τἄνω [τὸ ἄνω] καὶ κάτω, καὶ
ἔμπροσθεν καὶ ὄπισθεν καὶ δεξιὸν καὶ ἀριστερόν. καὶ ταῦτα οὐ μόνον
πρὸς ἡμᾶς καὶ θέσει͵ ἀλλὰ {καὶ} ἐν αὐτῷ τῷ ὅλῳ διώρισται. [ARIST. Ph.
205b.31 – 34]
5
10
15
20