Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 268

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
222
et alia, quae in coelo
. Nulla enim horum essentia media est sed
hae omnes naturales res sunt, et astrologica cum naturalia tractet
inter mathematicas non iure reponi praecedente tomo est discus-
sum: sunt coelum et caelestia in ideis, est et in sensibilibus, nulli
medii: quare neque
ἀκίνητον
,
immobile
, neque
κινούμενον
,
mo-
tum
, neque talis erit optice neque harmonice neque sensus neque
animalia intermedia nec medicina nec sanabile nec geodaesia.
Quare cum haec non sequantur ad idearum positionem, non est
cur eas Aristoteles extimescat.
In iis absurdis, quae consequentur ad positionem mathema-
tum in sensibilibus quae exagitat, quia ad ideas non pertinent,
non immorabor, transibo ad caput 6. libri 5. De ente, in quo ita
est scriptum:
75
Veluti si aliquae sunt substantiae, quorum aliae non
sunt substantiae neque naturae aliae priores, quales dicunt ideas esse
aliqui, si enim erit aliud ipsum bonum et bono esse et animal et animali
esse et enti et ens, erunt et aliae substantiae et ideae praeter dictas
. Sunt
quidem ideae vere substantiae atque ita substantiae, ut nullae
sint aliae substantiae verae nec priores nec posteriores: hae enim
naturales imagines illarum substantiarum sunt, illae vera entia,
haec umbrae entium et re vera aliud est,
αὐτὸ τὸ ἀγαθόν͵ αὐτὸ
τὸ
{ζῶων} ζῶον, αὐτὸ τὸ ὄν
,
ipsum bonum, ipsum animal, ipsum
ens
,
αὐτῷ ἀγαθῷ εἶναι, τῷ ζῴῳ εἶναι, τῷ ὄντι εἶναι
a bono esse,
ab animali esse, ab ente esse
. Si haec formula definitionem et es-
sentiam horum significat, est enim consueta Aristoteli locutio,
si ita capiatur aliud sunt,
τὸ ἀγαθόν
,
bonum
, ab
ἀγαθῷ εἶναι
,
a
bono esse
. Illud idea est hoc naturalis essentia: non tamen sequi-
tur alias ideas praeter illas esse, quae enim argumenti forma haec
est, aliud est bonum, aliud bono esse a naturali forma? Ergo aliae
ideae praeter illas ideas? Ergo priores substantiae illis? Nullam
talem totis Analyticis nos argumentationem docuit. Si
τὸ {τὶ} τί
ἦν εἶναι
,
quod quid erat esse
illuc admittatur, et bono esse, non
aliud erit, quam bonum ipsum, neque erunt
ἀπολελυμένα
so-
75
οἷον εἴ τινες εἰσὶν οὐσίαι, ὧν ἕτεραι μὴ εἰσὶν οὐσίαι μηδὲ [μήτε]
φύσεις ἕτεραι πρότεραι͵ οἵας φασὶ τὰς ἰδέας εἶναί τινες; εἰ γὰρ ἔσται
ἕτερον αὐτὸ τὸ ἀγαθὸν καὶ τὸ ἀγαθῷ εἶναι͵ καὶ ζῷον καὶ {τὸ} ζῴῳ
<εἶναι>͵ καὶ τὸ [τῷ] ὄντι καὶ τὸ ὄν͵ ἔσονται ἄλλαι τε οὐσίαι {καὶ φύσεις}
καὶ ἰδέαι παρὰ τὰς λεγομένας. [Usp. Aristotel, Metaph 1031a.29 – b.2]
5
10
15
20
25
30
1...,258,259,260,261,262,263,264,265,266,267 269,270,271,272,273,274,275,276,277,278,...454
Powered by FlippingBook