DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
214
20
25
30
inquam, tali causa, natura et mente scilicet universali factum est
et servatur etiam a causa tali idque magis est vero simile, quam
ut ab eo facta sint mortalia animalia. At enim haec ab ideis, quae
in ea mente sunt, profecta sunt, cur non etiam coelum ab iisdem
profectum est? Profecto est: quia libro De mundo aperte fatetur,
quod hic dubie dixerat
si factum est
, ibi enim:
60
Et universum coe-
lum exornavit ea, quae per omnia penetrat potentia
. Ergo et esse et
actionem, motum scilicet ab ipsis, et ab ipsius ideis coelum et
mundus habent, nihili ergo ea obiectio est; subdit:
61
Sed enim ne-
que ad scientiam quicquam prosunt aliorum neque enim substantia illa
horum (in his enim inessent) neque ad esse, non inexistentia partici-
patis
. Docuerat Plato in Phaedone omnem humanam scientiam
reminiscentiam esse, quae nihil aliud esset, quam post oblivio-
nem scientiae resumptio esseque verum id ita esse, quia in hac
vita sciamus, quid aequale est: id enim evenire, quia ante hanc
vitam idem sciebamus aequale, hoc autem idea ipsa erat, idea
ergo obiectum nostrae tunc cognitionis erat et nostrae huiusce
per reminiscentiam causa est.
Aristoteles id carpit hac ratione, quod illae ideae non es-
sent horum substantiae, quasi scientia non per aliud habeatur,
quam per substantiam: at contrarium toto 3. Analytico nos do-
cuit, scientiam fieri per demonstrationem, haec autem scire nos
facit non substantiam [333] aut essentiam, sed passionem pro-
priam suo subiecto per causam inesse, passio haec accidens est,
accidentis ergo, non substantiae Aristotelica doctrina est scientia,
male ergo Plato carpitur.
Altera pars reprehensionis, quod ideae neque ad esse con-
ferant, quia participantibus non insunt. Quasi sit necesse solem
et patrem, qui Socrati dant, esse, Socrati inesse, puerilis sane
obiectio. Ideae enim non formales causae sunt inferiorum, sed
60
καὶ τὸν ὅλον οὐρανὸν διεκόσμησε, ἡ διὰ πάντων διήκουσα
δύναμις. [ARIST. Mu. 396b.28 – 29]
61
ἀλλὰ μὴν οὔτε [οὐδὲ] πρὸς τὴν ἐπιστήμην οὐδὲν βοηθεῖ τὴν τῶν
ἄλλων, οὐδὲ γὰρ οὐσία ἐκεῖνα τούτων (ἐν τούτοις γὰρ ἂν ἦν)͵ οὔτε
[οὐδὲ] εἰς τὸ εἶναι͵ μὴ ἐνυπάρχοντά γε τοῖς μετέχουσιν. [ARIST. Metaph.
991a.12 – 14, također: ARIST. Metaph. 1079b.16]
5
10
15