DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
206
demus ex suis quoque dogmatibus supra expositis sequi pares
numero esse ideas cum hisce nostratibus speciebus. Id enim
[331] non solum impossibile non est, sed videtur apprime neces-
sarium, ut enim Socrates et Plato
ὁμοειδεῖς
,
eiusdem speciei
sunt
et inter se et cum eorum patribus Sophonisco et Aristone, ita se-
mina horum in illis generandis
ὁμοειδῆ
, eiusdem quoque speciei
fuerunt. Calores iis seminibus inclusi et spiritus in caloribus et
natura in spiritibus et anima humana ab anima universali depen-
dens et haec ab intellectu aut Deo, in quo sit iynx seu forma seu
idea humanae speciei, qua singuli homines sunt comprehensi.
Eadem est ratio de aliis omnibus speciebus, quae totidem sunt
numero quot ideae illae. Nulla ergo est obiectio haec verumque
est haec cum illis eandem habere denominationem, quia et es-
sentiam ab illis participant: ut enim calor in igne essentialiter est,
in re vero calefacta per participationem ab igne, ita homo in me
est per participationem hominis primi, qui in illis est ac semper
est itaque et esse haec nostratia et fieri ab illis uti a causa, recte
etiam ex Aristotelicis positionibus superius deductis verum erit
et Aristotelem cum haec oppugnat et verum et positiones suas
oppugnare apparet.
Verum quoque est haec nostratia aequivoca esse illis ex sua
positione, qua ipse docet libro ultimo De ente capite etiam ulti-
mo corruptibilia ab incorruptibilibus genere distare, sed nostra-
tes hae formae, corruptibiles cum sint, procul dubio ab aeternis
illis genere distabunt atque ideo aequivoce dicentur hac ratione.
Neque obstat quod fine eiusdem infert:
47
Clarum ergo, quod
non possunt esse ideae tales, quales dicunt quidam: erit enim homo alius
quidem corruptibilis, alius vero incorruptibilis, tametsi specie eaedem
dicuntur ideae hisce aliquibus, et non aequivoce, at genere altera plus
distant quam specie
xvii
: ideae enim cum hisce eiusdem sunt speciei,
47
φανερὸν τοίνυν ὅτι οὐκ ἐνδέχεται εἶναι εἴδη τοιαῦτα οἷα λέγουσί
τινες. ἔσται γὰρ καὶ ἄνθρωπος ὁ μὲν φθαρτὸς, ὁ δ΄ ἄφθαρτος. καίτοι
τῷ εἴδει ταὐτὰ [ταῦτα] λέγεται εἶναι τὰ εἴδη τοῖς τισὶ καὶ οὐχ ὁμώνυμα·
τὰ δὲ γένει [γένη] ἕτερα, πλεῖον διέστηκεν ἢ τὰ εἴδει [εἴδη]. [ARIST.
Metaph. 1059a.10 – 14]
xvii
Corr. ex species
5
10
15
20
25
30