DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
210
tur, si memoria non fallit, nihil ad ea respondebimus, praesertim
cum non ideas tollant, sed rationes earum astructivas improbent.
Manifeste autem non Platonem, sed alios quosdam hoc loco eum
carpere, haec verba subnexa indicant:
51
Et omnia quaecumque qui-
dam sequentes opiniones de ideis contrariati sunt principiis
. Nam si
Platonem ipse agnoscit idearum excogitatorem, non etiam eun-
dem sectatorem dicere potest. Quare non omnia, quae in Aristo-
telicis libris contra ideas leguntur, contra Platonem dicta arbi-
trari debemus, sed contra alios, qui eius principia secuti multa
de illis disputarunt, [332] ea loca indicabimus. Quae autem vel
nominatim vel ex coniectura adversus Platonem dicta videbun-
tur, tuebimur.
Itaque quod mox subiungit:
52
Praeterea vero secundum quidem
existimationem, per quam esse ideas dicimus, non solum substantiarum
erunt ideae, sed multorum etiam aliorum
. Esto, quid tamen? Sunt
enim et magnitudinis et pulchritudinis et iustitiae et aliorum om-
nium quae
οὐσίαν
,
essentiam
Platonico, non tamen substantiam
Aristotelico more habent idque non solum pro inconvenienti non
habemus, sed aperte asserimus:
53
Et alia decemmillia accidunt talia
.
Quae nam alia decem millia? Nos dicimus omnium essentiarum
seu illae substantiae sint seu accidentia, ideas esse, praeter quae,
cum nulla alia entia sint, ubi nam 10 illa reperiuntur?
Sed aliud addit:
54
Si sunt participabiles formae substantiarum,
necesse est ideas esse solum
. Et quae ad declarationem infert:
55
Itaque erunt substantia ideae, eaedem vero hic substantiam significant,
et ibi
. Id fatemur nos quoque substantiae illae, substantiae hae,
51
καὶ πάντα ὅσα τινὲς ἀκολουθήσαντες ταῖς περὶ τῶν ἰδεῶν
[εἰδῶν] δόξαις ἠναντιώθησαν ταῖς ἀρχαῖς. [ARIST. Metaph. 990b.21 – 22
također: ARIST. Metaph. 1079a.18]
52
ἔτι <δὲ> κατὰ μὲν τὴν ὑπόληψιν καθ΄ ἣν εἶναί φαμεν τὰς ἰδέας,
οὐ μόνον τῶν οὐσιῶν ἔσται εἴδη, ἀλλὰ πολλῶν καὶ ἑτέρων. [ARIST.
Metaph. 990b.22 – 24]
53
καὶ ἄλλα δὲ μυρία συμβαίνει τοιαῦτα. [ARIST. Metaph. 990b.27]
54
εἰ ἔστι μεθεκτὰ {τὰ} εἴδη, τῶν οὐσιῶν ἀναγκαῖον ἰδέας εἶναι
μόνον. [ARIST. Metaph. 990b.28 – 29, također: ARIST. Metaph. 1079a.25]
55
ὥστε ἔσται οὐσία τὰ εἴδη. ταὐτὰ δ’ ἐνταῦθα οὐσίαν σημαίνει
κἀκεῖ. [ARIST. Metaph. 990b.34 – a.1]
5
10
15
20
25