DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
202
15
ἴσχει τὰ ζῷα
xiii
,
animam habent animalia
, in anima ergo munda-
na sunt rationes hae, has rationes quid interest, aut formas aut
species aut ideas vocare? Si hac anima mens superior est eaque
a mente pendet, quid prohibet rationes has aut formas aut ideas
esse in mente superiore affirmare?
Atque ita ex Aristotelicis dogmatibus necesse est ideas esse
in mente divina, a quibus per animam universalem, per animas
particulares, per naturas, per spiritus, per calores, per semina
formae in materiam ingenerentur. Si sua (uti vidimus) tota haec
est philosophia, cur tantopere misellas istas ideas tanto odio, tan-
ta acerbitate toties vexat ac persequitur? Nomen non placet? At
Graecum est, suae gentis est, nec ideo placet, vocentur ergo quo-
vis alio, vocentur blitiri, modo res ipsa constet.
Sed hisce positis atque ex sua doctrina clarissime erutis op-
pugnationes discutiamus singillatim. Igitur Sapientiae primo,
capite ultimo, ad reprehensionem eorum quae ex Phaedone ad-
duxerat, subnectit satis longam idearum insectationem, eo quod
numeri esse dictae sint:
42
Praeterea, siquidem sunt numeri ideae,
quomodo causae erunt?
Non insistemus in ea discutienda, quia in Platonis libris ne
verbum quidem habemus ideas esse numeros, si quis dicat haec
a Platone docta viva voce fuisse, in colloquiis testimonia primo
eius assertionis quaeremus, deinde mysticum illis sensum dabi-
mus, quomodo alio etiam loco sequenti libro ex Heraclidis atque
Estiaei testimoniis, qui Platonis discipuli fuerunt, apparebit, si
testimonium non afferatur, divinare nec licet nec libet.
Exstant libri 14 Mysticae theologiae, sub Aristotelis nomine
circumlati, sed quid de his sit sentiendumprimo tomo discussum
a nobis est, videntur illi quidem ex Platonicis colloquiis ab audi-
42
ἔτι εἴπερ εἰσὶν ἀριθμοὶ τὰ εἴδη͵ πῶς αἴτιοι ἔσονται; [ARIST. Me-
taph. 991b.9 – 10]
xiii
Usp. ARIST. Mu. 397a.19.
5
10
20
25