Franciscus Patricius: Discussionum peripateticarum tomus tertius - page 238

DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
192
5
premum unum esse
. Eum quinque nominibus appellarunt:
τὸ ἕν,
τὸ ἀγαθόν, ἀρχήν, θεόν, πατέρα
Unum, Bonum, Principium,
Deum, Patrem
. Hunc supra omne ens, supra omnem essentiam
collocant, ab eo genitum esse primum ens, primam vitam, pri-
mam mentem, haec tria unita:
λόγον, νοῦν, ἀρχετύπον, νοητὸν
κόσμον
Verbum, mentem, archetypum, intelligibilem mundum
nun-
cupant, in hoc sitas essentialiter esse omnium entium formas
quas ideas vocant: ab hoc pendere animam universi, ab hac rur-
sus naturam universalem, ab hac universum mundum formari,
in materia una subsistentem, cuius partes cum duae sint: coele-
stis atque elementaris, eam universae animae partem, qua coe-
lum regitur animam vocant, qua elementa naturam.
Ideas, id est formas immateriales, in archetypo Assyrii as-
seruerunt, ab illa archetypa mente tradi animae, ab anima tradi
naturae, a natura postremo tradi materiae, in qua formarum va-
rietas appareat in mente illa, iynges, ideae, formae intelligibiles
appellantur patris
ἔννοιαι
conceptiones
, in anima
λόγοι
rationes
,
in natura semina, in materia formae. Naturae instrumenta, qui-
bus materia disponatur ad eas recipiendas, sunt calor, frigus, hu-
miditas ac siccitas. Animae vero instrumenta ad naturae instru-
menta commovenda atque excitanda sunt coeli motus, lumen,
tepor, influxus, haec illorum dogmata. Eadem si quis recta agat,
ex Aristotelis philosophia prope omnia eruet. Id nos, quia maxi-
me ad rem nostram facere videntur, attentemus.
Natura quid dicitur
[in margine]
Homo generatur ex mulieris coitu cum viro, id est Aristo-
teles attestatus et eodem 7. capite et alibi multoties:
ἄνθρωπος
γὰρ ἄνθρωπον γεννᾷ
ix
Homo enim hominem gignit
, est enim ve-
rum, quod ibidem ait:
28
Quod enim generatur, habet naturam, veluti
28
τὸ γὰρ γινόμενον ἔχει φύσιν͵ οἷον φυτὸν ἢ ζῷον καὶ ὑφ΄ οὗ ἡ κατὰ
τὸ εἶδος λεγομένη φύσις ἡ ὁμοειδής. [ARIST. Metaph.1032a.23 – 24]
ix
Usp. npr. ARIST. Metaph. 1070a.8.
10
15
20
25
1...,228,229,230,231,232,233,234,235,236,237 239,240,241,242,243,244,245,246,247,248,...454
Powered by FlippingBook