DISCUSSIONUM PERIPATETICARUM T. III, L. V
188
5
ter ipsum pulchrum neque ob unum aliud pulchrum esse, quam quia
participat illius pulchri
.
Atque hoc quatenus ad esse, ad fieri vero haec alia:
23
quia pul-
chro pulchra fiunt pulchra
. Sed oppugnatio Aristotelis statim sub-
nectitur his verbis:
24
Attamen formis existentibus non fiunt partici-
pantia, nisi fuerit movens, et multa fiunt alia veluti domus, annulus,
quorum non dicimus formas esse, itaque clarum, quod possunt etiam
alia et esse et fieri, etiam ob tales causas ob quales etiam fiunt nunc
dicta
.
Eadem omnia duobus aut tribus tantum verbis additis scri-
bit libro 6. capite 5. prima haec oppositio. Non gignuntur par-
ticipantia ideas, nisi motor adsit. At adest motor, o Aristoteles,
aiebant enim Assyrii:
οὓς ὁ νοῦς δίδωσι τῇ ψυχῇ ἡ δὲ ψυχὴ τῇ
φύσει
vii
Quas rationes scilicet mens tradit animae, anima vero natu-
rae
. Natura nonne motrix causa est ex Aristotelis sententia, cum
ait: Deus et natura nihil frustra facit. Dixerunt ergo Assyrii ideas
habere motorem ad rerum generationem. Plato quoque motorem
assignavit in Timaeo, Deum universi opificem, mixtorum autem
nostratium minorum gentium quosdam Deos. Pythagorei, uti
ex Syriano attulimus, ideas ipsasmet et exemplares et formales
atque etiam efficientes causas esse dixerunt, Timaeus ideam ma-
ris et patris vicibus fungi dixit. Adest ergo,
τὸ κινῆσον
. Nihil
ergo obstat
γίνεσθαι τὰ μετέχοντα
viii
gigni participantia
, nulla
ergo obiectio.
Altera futilis prorsus est, domus enim et annuli forma acci-
dentalis est nec ideo recte infertur, quia hae accidentales formae
23
ὅτι τῷ καλῷ τὰ καλὰ γίνεται καλά. [PLATO, Phd. 100.e.2 – 3]
24
καίτοι τῶν εἰδῶν ὄντων ὅμως οὐ γίνεται τὰ μετέχοντα ἂν μὴ ᾖ τὸ
κινῆσον [κινῆσαν] ͵ καὶ πολλὰ γίνεται ἕτερα͵ οἷον οἰκία καὶ δακτύλιος͵
ὧν οὔ φαμεν εἴδη εἶναι. ὥστε δῆλον ὅτι ἐνδέχεται καὶ τἆλλα [τ’ ἄλλα],
καὶ εἶναι καὶ γίγνεσθαι <καὶ> διὰ τοιαύτας [τοιαύτης] αἰτίας οἵας καὶ τὰ
ῥηθέντα νῦν. [ARIST. Metaph. 991b.4 – 9 i ARIST. Metaph.1080a.3 – 8]
vii
Usp. PSELL. Opusc. psycholog. theolog. daemonolog. 152.17 – 18:
οὓς δίδωσι μὲν ὁ νοῦς τῇ ψυχῇ͵ ἡ δὲ ψυχὴ τῇ φύσει.
viii
Usp. ARIST. Metaph. 991b.4 – 5.
10
15
20
25